# Liber Primus 1.38-44

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.38-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.38

29. Et post haec congregata multitudine hostium coepit ire Romam. Principes vero miliciae mandaverunt ei sex milia talenta auri et coronas centum novem milia deprecantes illum, ut concederet illis pugnam Calcedonis.
30. Inter haec autem ingressus est Italiam et inde sulcato pelago perrexit Affricam. Principes miliciae Affricae rogaverunt Alexandrum, ut desuper illis tollere(n)t Romanorum principes. Verum tamen apprehendit Calcedonem et dixit: 'Vobis dico, Chalcedones, aut pugnate viriliter aut subiugamini sub potestate pugnatorum.'
Exiit a Chalcedonia, et praecepit militibus suis, ut ingrederentur cum eo naves et irent Faranitidam insulam, atque ibi recepit divinationem a deo Ammone.
31. Cum autem (h)abiret accipere divinationem ab ipso deo, obviavit ei cervus, praecipitque militibus suis, ut sagittarent eum. Illi vero sagittare nullomodo potuerunt. Ille autem apprehendit arcum et sagittam; dixit militibus suis: 'Sic sagittatis!' Et continuo sagittavit eum, et usque hodie vocatur locus ille Sagittarius.
Inde movit se et abiit in locum, qui dicitur Tafosiri, in quo erant vill[a]e quindecim et habebant flumina duodecim, qui cursu suo ingrediebantur in mare.
32. [vacat]
33. Ibi erant portae clausae et fabricatae. Inter haec autem fecit offerationem Alexander diis deprecans eos, ut facerent illi divinationem de omnibus. Ibi et obdormivit. Et in ipso somno apparuit ei deus Serapis dicens illi: 'Alexandre, potes mutare hunc montem et portare illum?' Cui Alexander: 'Et ubi, domine, possum portare eum?' Cui ille: 'Quo modo iste mons non transferetur de loco suo, sic et nomen tuum nullomodo mutabitur.' Cui Alexander: 'Serapis, dic mihi, quam mortem debeo facere.' Cui Serapis dixit: 'Bona causa est et sine aliqua tribulatione, non scire hominem horam mortis suae. Mortem iustam habes recipere cum potione. Suspeccio aliqua non sit in te, qua hora apprehenderit te infirmitas. Morieris in iuventute tua transeundo multa mala.' Ubi audivit hoc Alexander, contristatus est precepitque, ut fabricaretur civitas, imponens illi nomen Alexandria.

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
