# Liber Primus 1.45-48

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.45-1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.45

34. Dedit comitatum militibus suis, ut irent Ascalonam et expectarent eum. Audierunt Egiptii adventum Alexandri; exierunt obviam illi atque subiugati sunt ei et honorabiliter portaverunt eum Egiptii. Introeunte vero Egiptum invenit ibi regalem statuam ex marmore nigro et dixit: 'Cuius est hec statua?' At illi dixerunt: 'Statua haec Nectanebi, regis Egiptiorum, est.' Quibus ille dixit: 'Nectanebus pater meus est.' Proiecit se et amplexatus est eam atque osculabatur.
35. Inde vero accepta milicia perrexit Siriam. Sirii vero restiterunt ei viriliter pugnaveruntque cum eo atque occiderunt ei milites. Inter hec autem movit hostem et castra metatus est atque obdormivit. Viditque in somno tenere uvam in manu et proiecit eam in terram et tundens calcibus fecit ex ea vinum. Et excitatus est a somno fecitque venire ariolum referens illi somnium. Cui ariolus: 'Hanc civitatem debes apprehendere, quia vinum uvae sanguis intellegitur; et quia eam conculcasti, subiugabitur haec civitas potestati tuae.' Erexit se et congregata milicia coepit pugnare. Et pugnando apprehendit tres civitates et dissipavit eas funditus, qui(a) eciam, qualia mala sustinuerunt Tirii, usque hodie memoratur.
36. Qui vero effugerunt manum illius, abierunt Persidam. (H)abeuntes Tiri Persidam recitaverunt Dario regi presumptionem Alexandri et bonam doctrinam eius. S[c]iscitatus est Darius rex homines ipsos de statu et posicione Alexandri. Ostenderunt ei depictam imaginem Alexandri; dedignatus est eam pro parvitate form[a]e eius.
Statim direxit ei speram et virgam curvatam, sed et cantram auream et epistolam tali modo: 'Rex regum terrenorum, parens solis, qui lycet una cum Persidis diis, famulo meo dirigo gaudium. Audivi denique de te, quod pro mea venias inimititia per vanam gloriam. Quapropter precipio tibi turnare gressum et redi ad matrem tuam et requiesce in sinu illius. Qui eciam direxi tibi speram atque curvam virgam cantramque auream, ut exerceas et cogites iocandi causam. Cognosco itaque, quia pauper es et miserrime indiges, sed cito resipisce ab hac stulticia et demoniaca quam agis gloria. Tu enim coadunasti quosdam latrunculos et vis confligere cum multitudine Persarum; qui immo cogita, si poteris numerare stellas celi. Si adunare potueris homines totius mundi, non prevales resistere plenitudini Persarum, quia coequatur arenae maris. Tantum itaque aurum requiescit in Persida, qui vincit caritatem solis. Unde oportet te penitere in hoc, quod operatus es, quia, si in ipsa stulticia perserverare volueris, dirigo ad te vindicatores, qui te apprehendant. Non quomodo filius Filippi, set quomodo principem latronum affigi te cruci precipio.'

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
