# Liber Primus 1.49-51

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.49-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.49

37. Hanc epistolam afferentes homines illius precepit eam legere coram suis militibus. Quod audientes sui milites tristati sunt. Quibus Alexander: 'O commilitones, nolite turbari in verbis epistol[a]e. Quare nescitis, quia canes multum latrantes nullum affectum faciunt? Credamus itaque, quia veritatem dicit hec epistola. Set opus est nobis strenue et fortiter pugnare cum illis et non in vacuum, quia diviti[a]e illorum compellunt nos pugnare.' Ubi hoc dixit, precepit suis militibus apprehendere homines ipsos et crucifigere illos. At illi dixerunt: 'Et nos quam culpam habemus?' Quibus Alexander: 'Quare dicitis me male facere? Quod si ego male facio, dicta senioris vestri compellunt me illud facere, qui direxit vos quasi ad latronem.' At illi dixerunt: 'Proinde scripsit Darius haec, quia nescit magnitudinem tuam et quis es tu. Ex quo nos venimus et vidimus intellegibilem inperatorem, postquam redierimus, per nos erit diffamatum nomen tuum.'
Precepitque illos dimittere atque iussit eos invitari ad convivium suum. Sedentibusque cum eo et convivantibus dixerunt regi: 'Dominator, si placet potestati tuae, precipe venire nobiscum mille milites et trademus vobis Darium.' Quibus Alexander: 'Letetur animus vester ad hoc in quibus sedetis, quia pro tradicione vestri senioris non dabuntur vobis mille milites.'
38. Alio itaque die resedit Alexander praecepitque scribere epistolam Dario regi continentem ita: 'Rex Alexander, Filippi filius atque Olimpiadis, terreni regi regni Dario, proximo soli, lucenti una cum Persidis diis, hoc dico: Dedecus est tam lucidissimo atque magnificentissimo imperatori dirigere parvo homini talia verba et manere cotidie in suspectione, posse ledi a me tu, qui es parens solis et resides in throno Mithrae et fulgis una cum Persidis [diis]. Dii namque inmortales irantur, si mortales homines se effici volunt socii illorum. Mortalis ego sum et sic venio ad te quasi cum mortali homine pugnaturus. Quia laudando te dixisti habere plurimas divitias auri, acuisti sensum nostrum et fecisti nos fortiores in virtute, quatenus vestras acquiramus divitias. Tamen tu, qui magnus et excelsus es, cum conveneris pugnaturus mecum et viceris, non habebis laudem, quia latrunculum vicisti. Quod si ego vicero te, maximam acquiro laudem, quia magnificentissimum imperatorem vici. Quia direxisti nobis curvam virgam et speram atque auream cantram, intellego hoc per virgam curvam: curvantur ante me potentissimi reges; per speram rotundam intellego, quia tenebo rotunditatem tocius mundi; per cantram auream me esse victorialem intellego et censum ab omnibus recipere, quia et a te, qui magnus es, ego, qui parvus sum, cantram auream recepi.'

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
