# Liber Primus 1.58-62

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.58-1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.58

Cum tanta velocitate fugierunt, qui ante Darium invenerunt apocrisarios, qui portaverunt ei piper et epistolam Alexandri, tenente in manu Dario epistolam Alexandri. Scrutabatur Darius suos apocrisarios, quid fecisset Alexander ex semente papaveris. At illi dixerunt: 'Apprehendit et momordit et despicando dixit: multi sunt, [s]et molle.' Accepto itaque Dario piper mittens in os suum mandens atque dixit cum lacrimis: 'Pauci sunt, sed duriores.' Videndo hoc Amonta dixit: 'Etiam, dominator, paucos pugnatores habet Alexander, sed fortes sunt, (et) quia multos meos milites occidit.'
Alexander vero, quia vicit pugnando, non est elevatus in elatione precepitque militibus suis, ut sepelirent Macedonas atque Persos, quid ceciderunt in ipso prelio.
42. Et post hec applicavit cum ipsa preda in Achaiam, et ibi subiugat[a]e sunt ei mult[a]e civitates, et superiunxit in milicia sua decem et septem dena milia. Inde ascendit montem Taurum et venit in civitatem, qu[a]e dicitur Persopolis, in qua sunt novem Mus[a]e. Deinde venit Frigiam in templum, quod dicitur Solis, in quo et offertionem fecit. Inde venit ad fluvium, qui dicitur Scamandro, qui erat in latitudine cubitorum quinque, et dixit: 'Beati estis, qui habetis laudem doctoris Homeri.' Stetit ante eum homo, cui nomen Clitomidis, et dixit: 'Alexander rex, maiores laudes possum facere tibi de tuis accionibus, quam fecisset Homerus, quia plus miraculosas virtutes fecisti quam hi, qui fuerunt Troi[a]e.' Alexander dixit: 'Antea voluissem fieri discipulus Homeri quam habere laudem, quam habuit Achilles.'
43. Et post hec veniente in Macedoniam invenit matrem suam Olimpiadem levari ab infirmitate sua atque letatus est cum ea.
Et post hec exiit de Macedonia venitque in locum, qui dicitur Abdira. Homines autem ipsius civitatis clauserunt ei portas, ut non ingrederetur ibi. Ad hec iratus Alexander praecepit, ut incenderetur ipsa civitas. Homines ipsius civitatis videntes ignem dixerunt: 'Alexander, non rebellando tibi clausimus portas, sed dubitando Darium, regem Persarum, ne audiret de nobis pacem factam tecum, dirigeret et dissiparet nos.' Alexander dixit: 'Aperite portas secundum consuetudinem. Modo itaque non veni pugnare vobiscum; cum autem fecero finem cum Dario, rege Persarum, tunc loquar et vobiscum.' Timendo acquieverunt et patefecerunt portas.

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
