# Liber Primus 1.63-66

Leo of Naples, Liber Primus, Lines 1.63-1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-primus/1.63

44. Transiit [Bib]o(s)tia et venit in Olintho et inde Chaldeopolis et venid ad fluvium, quid dicitur Xenis. Et oppressit eos fames valida; fecitque diis offertionem militibusque suis apparatum magnum et saturavit eos. Murmurati sunt inter se cuncti milites dicendo: 'Defecerunt caballi nostri.' Quibus Alexander dixit: 'Viri comilitones mei, et si defecerunt caballi vestri, desperastis vos de salute? Quod si nos vivimus, caballos festinanter inveniemus, quia, si nos morimur, non sunt nobis necessarii caballi. Sed tamen festinemus ire in tali loco, ubi cibaria nobis sint et nostris caballis.'
45. Inde ceperunt ire ad locum, qui dicitur Locrus, ubi invenerunt cibaria multa et pascua animalibus. Et inde venerunt in locum, qui dicitur Tragachantes, inveneruntque ibi templum Apollinis et voluit ibi invenire divinationem ab ipsa virgine Zacora. Cui illa dixit: 'Non est hora divinationis.' Secunda vero vice dixit Apollo: 'Iracli.' Alexander dixit: 'O propheta, mihi est nomen Iracli? Ergo periit divinatio tua.'
46. Deinde movit exercitum et venit Thebaida et dixit Theb[e]is: 'Date mihi quadringentos milites armatos, qui veniant in adiutorium meum.' Statim illi clauserunt portas et nihil locuti sunt ei, sed armati sunt ex eis quattuor milia et ascenderunt murum et tenuerunt eum atque dixerunt: 'Alexander, si non recedis a nobis, pugnamus tecum.' Hoc audito Alexander rex subrisit et dixit: 'Fortissimi milites sunt Thebei; clauserunt se intra portas et sic dicunt pugnare mecum.' Alexander dixit: 'Nullomodo movebo hinc, set stabo et pugnabo contra vos, non quomodo fortes aut civitonici, set quomodo rustici et sine virtute. Omnis homo fortis, qui pugnare vult, in campum exit, quia non clauditur intus urbem quomodo virgo.'
Set hoc dicendo praecepit mille equitibus suis sagitariis, qui circuirent murum et sagittarent homines ipsius civitatis. Praecepit iterum duo milia militibus suis, ut cum securibus [et] vectes ferreos rumperent fundamenta muri, quas construxit Anfionos et Zithu, et aliis quadringentis praecepit, ut irent cum ardentibus facculis et incenderent portas civitatis et alia trial milia ordinavit, ut percuterent murum cum verbicibus. Et ipse Alexander cum fundibalariis atque sagittariis ingressus est civitatem. Port[a]e autem civitatis ardebant et populi de muro cadebant multi moriendo et alii ex muro lapsum faciendo. Stisichorus inimicus gaudebat, quomodo videbat liberari civitatem ex effusione sanguinis.

---

Leo of Naples, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo1.html.
