# Liber Secundus 1.12-14

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.12 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.12

Ocsiather, frater Darii regis, dixit: 'Magnificasti Alexandrum concedendo illi fiduciam in hoc, ut plus exardescat ille ingredi Persidam, dimittendo illi Elladam. Unde si tibi placet, fac sicut facit Alexander, et nunc stabit regnum tuum sine aliqua turbatione et acquiris aliud regnum, quia ille non facit sicut tu, quando vult pugnare cum aliquo homine; [non] satrapes et principes mittit, ut pugnent cum eo; per semet ipsum vadit et pugnat et antecedit omnes principes et omnes satrapas et pugnat viriliter acquirendo sibi nomen atque victoriam.' Cui Darius dixit: 'Ego debeo accipere ab illo similitudinem?' Cui alius satrapas dixit: 'Alexander in omnibus peritissimus est et in nullo offendit, omnia ipse faciens viriliter; formam et virtutem secundum suam nativitatem leonis habet.' Cui Darius dixit: 'Unde tibi hoc cognitum?' Cui ille: 'Quando perrexi per tuam iussionem Macedoniam tollere censum Philippo patri suo, vidi eum et cognovi sapientiam illius et figuram eius intellexi. Quod si tibi placet, congrega omnes satrapas tuos et dirige in cunctis finibus tuis, quia plurimae sunt gentes Persarum, videlicit Parthi et Medi et Apolloniades, Mesopotamitae et Illirii, non dico longuinquas regiones, sicut sunt Itali et Bac[t]rei et Semiramei. Habemus gentes amplius quam centum quinquaginta. Congregentur omnes, et queramus auxilium a diis, quia cum barbari virtute et plenitudine gentium videndo terrorem inmittimus eis.' Alter satrapas dixit: 'Bonum consilium dedisti, [s]et non est aptum. Consilium Grecorum vincet plenitudinem barbarorum, quia et unus canis maximam gregem animalium spargit.' 8. Hoc consiliando Darius rex congregata multitudine hostium, moram faciente in Cilicia venit [Alexander] ad fluvium Oceanum, ex quo decurrit aqua pulcherrima et fortis. Accidit voluntati eius, ut lavaretur in eo. Quod et factum est. Sed lesio facta est in illo, quia per frigitudinem apprehendit eum dolor capitis, atque egrotavit fortiter. Videntes autem Macedones illum egrotari, valde tristes effecti sunt dubitantes, ut non audiret Darius infirmitatem Alexandri et faceret impetum super eos ac deleret illos. Sanitas itaque Alexandri omnes confortabat.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
