# Liber Secundus 1.15-17

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.15 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.15

Quidam iuvenis nomine Filippus, --diligebat eum multum Alexander--erat enim medicus, et promisit Alexandro, ut daret illi potionem atque salvaret eum. Quidam principes milici[a]e, qui tenebat Armeniam, (h)odio habebat hunc medicum, eo quod diligebatur ab Alexandro. Scripsit epistolam et direxit Alexandro dicens: 'Cave te a medico Filippo et noli bibere potionem eius, quia promisit ei Darius rex dare suam sororem in coniugium et faceret eum consortem in suo regno, si occidisset vos.' Cum autem preparasset Filippus potionem dare Alexandro, portavit illam ante eum et, antequam eam biberet, supervenit ei ipsa epistola. Recepit eam ac relegit, antequam potionem biberet, et non est turbatus, quia erat securus de conscientia Filippi. Alexander itaque una manu tenens epistolam, altera apprehendit potionem tenensque illam in manu respiciebat in faciem Filippi. Cui Filippus dixit: 'Magnissime imperator, noli expavescere potionem, sed bibe illam.' Statim ebibit eam et, postquam illam bibit, porrexit epistolam Filippo. Relecta Filippus epistola cognovit contrarietatem suam et dixit: 'Alexander, non sum culpatus, sicut haec epistola dicit.' Rex autem sanus effectus est vocavitque Filippum, amplexavit collum eius et dixit: 'Cognovisti, Filippe, qualem amorem et quam fiduciam habeo in te, qui ante bibi potionem tuam et sic dedi tibi ipsam epistolam, sciendo simplicitatem.' Cui Filippus dixit: 'Alexander, fac venire ipsum hominem, qui tibi direxit hanc epistolam, quia ipse voluit me tibi talia facere.' Statim Alexander iussit venire Parmenium et inquisivit illum invenitque eum culpabilem, iussit eum decollari. 9. Dehinc movit exercitum suum et perrexit in Med[i]am et in Armeniam magnam et subiugavit eas. Deinde ambulavit dies multos et ingressus est locum aridum et cavernosum, in quo non inveniebatur aqua. Et transivit per locum, qui dicitur Andriaci, venitque ad fluvium Eufraten et applicavit. Iussit afferi ligna et preparavit pontem super ipsum fluvium cum tabulis et catenis ferreis et praecepit militibus suis, ut transirent, simul et omnes apparatus atque cibaria. Post haec iussit militibus suis, ut transirent. Illi autem videntes magnitudinem fluvii, et cursu validissimo dubitaverunt transire, ut non frangerentur catenae. Alexander autem convocavit milites suos et coepit transire primum ipse.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
