Latin
1.18 to 1.20
Leo of Naples, Liber Secundus 1.18-20
Not analysed yet
Fluvius itaque Tigris et Eufrates pergunt per mediam Mesopotomiam et Babiloniam et intrant fluvium Nilum. Referunt enim, quia, quando fluvius Nilus pergit in Egiptum, ista flumina evacuantur et, quando iterum egreditur ab Egipto, superabundant ista flumina. Cum autem transisset Alexander et omnis milicia sua fluvium Eufraten, rediit retro Alexander et fecit incidere ipsum pontem. Hoc videntes milites eius coeperunt dubitare murmurantes inter se ac dicentens: 'Si acciderit nobis, ut fugiamus in prelio, non erit transitus nobis.' Quibus omnibus dixit Alexander: 'Bene me confortastis, quando talia cogitastis. Et ego proinde feci dissolvere ipsum pontem, ut aut pugnetis viriter et vincatis aut, si vultis fugere, pereatis, quia pugna et victoria non erit his, qui fugiunt, sed de illis, qui insequuntur. Unde vero, quia nullomodo videbitis Macedoniam, nisi prius vicero cunctos barbaros, et tunc cum victoria revertamur, confortetur mens vestra, et fortitudinempugn[a]e estimetur vobis esse iocus.' Multitudo vero militum Darii applicata erat super fluvium Tigris. Principes miliciae erant super eis quinque. Convenerunt in campo Alexander cum suis et principes miliciae Darii et acriter pugnaverunt. Stabant enim fortiter et nullomodo cedebant sibi locum. Vir quidam Persarum animo acer, indutus veste et arma Macedonica abiit occidere Alexandrum; mixtus militibus suis stetit post tergum Alexandri; evaginato gladio tam fortiter percussit caput eius, qui et galeam transforavit et caput eius vulneravit. Statimque apprehenderunt eum milites Alexandri et statuerunt illum ante eum. Cui dixit Alexander: 'O strenue vir, quid est hoc?' Cui Persa barbarus dixit: 'Ne estimes me, dominator, Macedonam esse, sed Persarum. Et ego promisi Dario venire, aufferre caput tuum; spopondit enim mihi dare in coniugio filiam suam et regales provintias.' Tunc Alexander iussit eum monstrari cunctis militibus suis et dixit: 'Viri Macedones milites, convenit omnibus militibus talem habere confortationem.' Et continuo iussit abire illum. Et tunc pugnando fortiter ceciderunt multi barbari et, ut viderunt se minui, in(h)ierunt fugam.