# Liber Secundus 1.21-24

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.21 to 1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.21

10. Et persecuti sunt eos usque Bactram et applicavit. Alia vero die cepit fortiter pugnare ipsam civitatem et apprehendit eam. Invenitque ibi matrem Darii et uxorem et filios eius. Posuitque in ea solium suum et subiugavit sibi omnes alias civitates. Post haec unus ex principibus miliciae Darii presumpsit se venire ad Alexandrum et dixit: 'Dominator Alexander, princeps Darii sum et plurima bona servitia ei feci, et nihil boni ab eo recepi. Quapropter si tibi placeat, da nobis decem milia armatos milites et ego trado tibi principes nostros, sed et ipsum Darium.' Cui Alexander dixit: 'Perge adiuvaturus regem tuum, quia non tibi credunt extranei, postquam pugnare vis tuos.' Tunc scripserunt Stapsi et Sphictir epistolam: 'Dario regi praeclaro atque deo mango gaudium. Iam antea scripsimus et nuc iterum scribemus adventum Alexandri et cognitum facimus tibi, quia pervenit in hanc terram et dissipavit eam et occidit plurimos ex nobis et sum oppressi in magna angustia. Unde recordamur, ut succurrat nobis tua magnitudo, antequam ingrediatur ad te.' Recepta hac epistola Darius relegit eam et scripsit epistolam ad Alexandrum tali modo: 'Darius Alexandro dicit: Pervenit in manus nostras epistola de tua superbia, quia cogitas venire prope nos, ut loquaris nobiscum. Quod si hoc poterit fieri, orientales dii pergant habitare in occidente. Non elevetur mens vestra in hoc, quod fecisti. Sic spero, quod mater mea mortua sit et uxorem aliquando non habuissem; unde scias, quia non tacebo inquirendo iuiuriam meam. Scriptum est mihi hoc, quia ostendisti benignitatem erga meos. Tamen ne pigrites aut indulge aris meis vel crucia illos sicut filios inimici. Quantumcunque bene illis feceris, me non habebis amicum et econtra, si male illis feceris, me inimicum non habebis; ultimo namque sententiam mandabo vobis.' Recepit Alexander haec epistolam et legit ac risit scripsitque illi epistolam: 'Rex Alexander Dario regi. Superbiam et elationem suae vacuae gloriae odio habuerunt dii. Prout video, non cessas tu blasphemari usque in finem. Quod si bene feci tuis, non feci pro tuo timore. Habeo spem intrandi ad te, proinde ostendi benignitatem meam in eis, ut et tu grato animo illud reciperes. Tamen diadema meum non est similis tuae diademae. Haec epistola mea ultima sit tibi. Cave itaque et habeo mentem in te.'

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
