# Liber Secundus 1.25-29

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.25 to 1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.25

11. Ubi direxit epistolam, preparvit se et scripsit [e] Celeperses suis satrapis: 'Rex Alexander, precipio: Satrapis ac subiectis meis habitatoribus Syriae et Cappadociae, Ciliciae et Paphlagoniae, Arabis et aliis gentibus sit gaudium. Volo, ut preparetis mihi unusquisque mille vestimenta et mandetis ea in Antiochi(o)am; et pelles animalium mortuorum, ubicumque mortua fuerunt animalia, conficite et dirigite eas similiter in Antiochiam, ut militibus omnis parata sint scilicet et vestimenta atque calciamenta; cameli ordinati sunt ab Antiochia, ut portent ea usque Eufraten et omnem necessitatem. Gaudete.' Unus ex principibus Darii significavit ei omnia per epistolam tali modo: 'Nostadi Dario deo dirigo gaudium. Non oportuerat me vobis talia scribere, sed quasi per fortia scribo vobis videndo talia. Sciat vestra sublimitas, quia duo magni principes mortui sunt et ego vulneratus. Coxari fortiter vulneratus est et fugiendo abiit in finibus suis. Potentissimi atque plurimi preclari milites nostri iunxerunt se Alexandro regi, honoravitque eos et imperiales provincias illis concessit. Civitas Mitriadis cum templo igne succendit.' Darius itaque scripsit satrapi suo Nostadi haec, ut pararet se cum omnibus suis, sed et alii Dario pertinentes quatinus resisterent gentibus Macedoniae, quia nullomodo letantur ad id, quod presumpserunt facere. Scripsit interim et aliam epistolam ad Porum, ut et ipse preberet ei adiutorium. 12. Porus, rex Indorum, rescripsit epistolam Dario regi Persarum: 'Quomodo direxistis nos rogando, ut venissemus in adiutorium vestrum, parati fuimus et sumus, sed impedit nos infirmitas, quam habemus; quia et nobis durum est de hac iniuria, tamen in proximo recipies milites meos; sed et aliae gentes, quae procul sunt a vobis, venient in adiutorium vestrum.' Cum autem audisset mater Darii, quod preparasset se iterum facere pugnam cum Alexandro, direxit illi epistolam: 'Dario regi, mater dirigit illi gaudium. Audivimus itaque, quia congregas alias gentes et vis pugnare cum Alexandro. Quod si totum mundum adunare potueris, nescis, quid exinde fiat, quia victoriae concessae sunt. Dimitte sensum altitudinis tuae et reclina paululum et ne multum presumas, quia perdis vitam. De nobis autem scias, quia in maximo honore aput eum sumus. Inducis malum super nos et facis nos perdere honorem, quem apud eum habemus. Fili mi, noli preparare matri tuae angustiam, quia fiducia est mihi, si volueris, venire te in bono ordine cum Alexandro.' Perlecta Darius hac epistola flevit veniendo illi in memoriam parentes suos; turbatus est valde.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
