Latin
1.30 to 1.33
Leo of Naples, Liber Secundus 1.30-33
Not analysed yet
13. Inter haec autem Alexander movit exercitum suum et cepit ingredi terram Darii et appropinquavit ei ita, ut Macedones viderent sublimissimum locum ex civitate Darii. Hoc ingenium fecit sapientissimus Alexander: evellens [h]erbas ramosque arboris ligans ea in pedibus equorum, ut maiorem pulverem facerent, ita ut viderent eam Perses et miraretur. Erant enim ab ipsa civitate itinere dierum quinque et applicavit. Dixitque Alexander senatoribus suis: 'Inveniamus hominem, quem mandemus Dario, ut preparet se et quando exeat nobis ad pugnam.' Dormivit ibi viditque in somno Ammonem deum in forma Hermi portantem dominicalem clamidem atque Macedonicam vestem et dixit illi: 'Fili Alexander, quando necesse est adiutorium, paratus sum nuntiare tibi. Vide, quem missum dirigere volueris, sed dico, ut induaris figuram meam et pergas tu ibi. Periculosa enim res est ire regem per missaticum, sed quia deus est in adiutorium tibi, nullum sustinebis angustiam.' Qua hora vidit hoc somnium, evigilavit et gaudio repletus recitavitque illud amicis suis. Dederuntque ei consilium, ut ita faceret. 14. Vocavit autem fidelissimum sum satrapem, cui nomen Eumilo; portans secum tres velocissimos caballos, unum residens ipse et alium princeps miliciae, tertius pergebat vacuus; pergebant ambo et (h)abierunt ad fluvium, quid dicitur Stragan. Iste fluvius hiemali tempore pernimio gelu coagulat se et prebet iter transeuntibus. Tota nocte permanet coagulatus, mane vero cum incaluerit sol, disolvit se et efficit se profundissimum et, quicuque ibi ingressus fuerit, absorbet eum. Cum venisset Alexander ad ipsum fluvium et invenisset eum coagulatum, induit se figuram, quam viderat in somno. Principem miliciae dimisit ibi cum duobus caballis et ipse cum caballo suo transiit. Erat enim fluvius in latitudine unius stadii. Satrapa enim illum rogabat, ut transiret cum eo, ne eveniret illi aliqua angustia. Cui dixit: 'Exspecta me hic, quia in meo adiutorio veniet ille, qui mihi apparuit.' Abiitque ad portam Persidae civitatis. Videntes autem eum Perses mirati sunt in figura eius, estimantes illum deum esse, interrogaveunt eum: ['Quis es tu?'] Respondit: 'Apocrisarius regis Alexandri sum.' Tunc in monte erat Darius vociferando et congregando multitudinem hostium et portaverunt eum Dario regi. Vidensque eum Darius indutum vestem Macedonicam adoravit eum ut deum, cogitans illum esse Mithram deum descendentem de caelis, interrogavit eum: 'Quis es tu?' Cui ille: 'Apochrisarius sum regis Alexandri missus ad te, dicens tibi, quia: moram facit exire preliari in campo cum inimicis suis; timidus est atque pavidus. Unde si tibi placet, constitue diem preliandi.' Cui Darius: 'Forsan enim tu es Alexander, qui cum tanta audatia loqueris? Non loqueris sicut nuntius, sed sicut idem ipse Alexander. Tamen hoc scias pro certo, quia audatia tua nullomodo conturbat me. Sed tamen manduca hodie mecum sicut missus, quia et Alexander sedit ad cenam cum missis meis.'