# Liber Secundus 1.34-37

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.34 to 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.34

Tendensque manum suam apprehendit eum per dexteram introducens eum in palacium suum. Alexander cogitans in corde suo tenere palacium inimici sui, quasi signum faciens ei apprehendendo eum per manum dexteram. Ingressusque triclinium eius, in quo erat convivium preparatum, sedit Alexander, sederunt et principes Darii facie ad faciem. 15. Perses itaque sedentes in convivio despexerunt vultum Alexandri, eo quod esset parvus, sed ignorabant, qualis virtus et qualis audacia erat in tali vasculo. Pincernae vero ferebant sepius pocula. Mediante vero convivio cogitavit hoc facere Alexander: cum porrectus fuisset illi poculus aureus, bibisset et misisset eum in sinum suum. Allatus est autem illi vas aureum, bibit et fecit sic, deinde usque ad secundum et tercium. Fertores vero, cum vidissent hoc, nuntiaverunt Dario. Erexit se Darius et dixit: 'O fortissime vir, quid est hoc, quod agis? Quare abscondis vasa aurea in sinu tuo?' Cui Alexander: 'Noster senior sedens in convivio donat militibus suis vascula, cum quibus bibunt.' Cogitaverunt enim sedentes in convivio, quod talis consuetudo esset apud illos. Intulitque Alexander: 'Quod si talis consuetudo inter vos non est, reddo ea vobis.' In hoc tacuerunt omnes. Unus autem princeps miliciae sedens in convivio, cui nomen Anepolis, sedens facie ad faciem cum Alexandro--viderat enim eum tunc, quando direxerat eum Darius Macedoniam Phylippo tollere censum--intuens in faciem eius coepit cogitare in corde suo: 'Nonne iste est Alexander?' Intelligens enim vocem et signa illius accessit propius Dario et dixit: 'Domine, istum missum quem vides, ipse est Alexander, filius Phylippi.' Cognoscens autem Alexander, quia loquebantur de illo et de agnitione eius, exiliens de sedio suo vidit quenquam Persam tenendo in manu facculam tollensque eam illi percussit eum, ascendit equum et (h)abiit. Perses vero insequebantur eum armati cum omni velocitate. Alexander portans in manu facculam, tenens iter rectum--erat enim obscura nox--insequentes eum cadebant in foveas.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
