# Liber Secundus 1.38-40

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.38 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.38

Sedente vero Dario in sedio suo vidit signum, quia cecidit domus Xerxen regis et statua eius, et doluit. Alexander venit ad fluvium Stragan et transiit. Cum autem transisset alteram ripam, dissolutus est fluvius et, antequam de fluvio exiret, mortuus est caballus et tulit eum fluvius. Alexander vero remansit in terra, iunctus principi miliciae suae reversus est ad suos. 16. Congregata omni miliciae sua pervenit ad numerum centum viginti milia hominum; ascendit in eminentiorem locum et confortavit milites suos dicens: 'Multitudo hominum nostrorum non equabitur mulitudini Persarum, quia multipliciores nobis sunt. Sed non conturbet nos multitudo illorum, etiam si centupliciter essent, quia nullam lesionem facere prevalet multitudo muscarum parvitati vespium.' Audientes hoc laudaverunt eum. Darius itaque movit exercitum suum et venit ad fluvium Stragan et transiit, ut pugnaret cum exercitibus Alexandri. Erat enim exercitus Darii magnus valde et fortis, habebat denique falcatos currus. Cum autem venisset utrisque hostis in campum, tunc ascendit Alexander equum, qui dicitur Bucefalo, et occurrit et stetit in medio ante omnes. Videntes eum Perses, dubitabant enim ire super eum, eo quod divinitas cooperiebatur eum. Mixtus est inter se utrisque hostis et pugnavit acriter et ex ambabus partibus sonabant tubae. Fortior enim erat sonus pugnantium quam sonus armorum, et defecerunt ex utrisque multitudo militum. Erat enim sagittariorum plenitudo maxima et cooperuerunt ipsum aerem sagittis sicut nubes, alii manu ad manum pugnantes, alii vero sagittis atque lanceis. Et erat planctus in eis et tribulatio maxima et ceciderunt ex parte Darii. Videns autem Darius, quia corruissent sui, fugam iniit, fugierunt et Perses. Multitudo curruum falcatorum fugiens occidebant suos et cadbant sicut messis in campo. Veniens autem Darius ad ipsum fluvium et invenit eum coagulatum, transiit. Plenitudo vero postergum veniens ingressa est; venientes vero in medio loco dissoluta est nix et plurimi mortui sunt. Alii autem applicantes ad ipsum fluvium et, cum transire non potuissent, insequentes eos Macedones occidebant illos.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
