Latin
1.41 to 1.43
Leo of Naples, Liber Secundus 1.41-43
Not analysed yet
Fugit autem Darius et ingressus est palatium, prosternens se super faciem suam in terram, ex alto pectore dura trahens suspiria, quia perdidit tantam multitudinem hominum, et plorando dicebat: 'Heu me, qualis caelestis tribulatio apprehendit Persidam, quia humiliatus est Darius, qui subiugavit atque in suam potestatem redegit gentes; nunc autem fugax et subiectus factus sum. Quod si cognitum fuisset homini, quid in futuro accidisset ei, in presenti aliud cogitaret. In puncto articulo unius diei veniet, quod [h]umiles exaltantur super nubes et sublimes humiliantur usque ad tenebras.' 17. Erigens se iterum et rediit in sensu suo, scripsit epistolam continentem hunc modum: 'Darius rex dominatori meo Alexandro gaudium. Recordor tuam clementiam, quia et tu sicut homo natus es. Sufficit enim homini, in quo sapientia esse videtur, cum [h]abuerit victoriam, ut non elevetur amplius mens eius. Quia Xerxen, qui mihi lumen tribuit, multas victorias plurimaque habuit prospera, sed quia ultra modum elevata est mens eius, sustinuit turpitudinem in Ellada, ille, qui plurimas divitias auri habuit, sicut tu ipse vidisti apud nos. Recordare, quia superna divinitas concessit tibi hanc victoriam. Sed quia refugium facio ad te, inpende mihi misericordiam. Scis enim nos nostramque magnitudinem atque nativitatem. Concede nobis matrem atque uxorem seu filios nostros et ad vicem promitto tibi dare thesauros ,quos habeo in terra Miniada et Susis et Mactra, quos thesaurizaverunt parentes nostri suptus terram et constituo te dominum Medis et Persis cunctis diebus vitae tuae. Esto salvus et concessa sit tibi victoria a Jove.' Relecta hac epistola ab Alexandro unus a principibus miliciae, nomine Parmenius, dixit: 'Alexander, tolle tibi cunctas has, quas promittit, divitias et redde ei matrem et uxorem et filios.' Cui Alexander: 'Tollo ego has divitias, sed miror, si Darius per datum vult recolligere matrem et uxorem et filios. Si victus est Darius, mihi datum non repromittat; si iterum pugnare vult et vicerit nos, utinam salvare valeamus nosmet ipsos, quanto magis, ut teneamus matrem eius et uxorem ac filios.' Dimisit homines ipsos praecipiens eis, ut talia dicerent Dario, et deinde praecipiens militibus suis, ut irent et colligerent corpora mortuorum et sepelirent ea, vulneratos autem adducerent et inferrent illis medicinam.