# Liber Secundus 1.44-47

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.44 to 1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.44

Aliquantos autem dies hiemavit ibi et fecit diis offerationem commendans militibus suis, ut pulcherrima palatia Xerxen regis comburerentur, et post paululum paenitentia ductus precipiens, ut nullomodo conburerentur. 18. Erant enim in ipsis locis sepulcra mortuorum, et fodientes ea invenerunt sepulcrum olovitreum, qui eciam aforis apparebat corpus hominis et capilli eius. Invenerunt ibi turrem, in qua erant et multi truncati homines, et erant ibi in custodia. Clamaverunt ad Alexandrum misericordiam postulantes, ut liberaret eos. Ipsa custodia erat pessima. Iussit eos abstra[h]i de ipsa custodia; vidit eos, doluit et ploravit et praecepit illis dare per unumquemque dragmas mille et restituit illis proprietates suas. 19. Inter haec autem preparavit illi Darius et aliam pugnam. Scripsit epistolam ad Porum, regem Indorum: 'Darius rex regum regi Poro gaudium. Nuper direxi te deprecando, ut faceres nobis adiutorium contra illos, qui conati sunt dissipare palatium nostrum, quia haec bestia, quae venit super nos, ferocem mentem habet et tempestatur animus eius sicut maris. Volui recolligere ab illo matrem et uxorem et filios et offere illi munera, sed noluit acquiescere. Quamvis sine mea voluntate pugnabo et alia vice cum illo; congregabo gentes multas et certabo usque ad mortem, quia melius est mihi mori in bello quam videre desolationem meam et gentis meae. Unde vigeat misericordia vestra super miseriam meam et adiuvate mihi, ut salver ab angustia mea, in qua positus sum, revocans in memoria tua ordinem parentum nostrorum. Congregamini et parate vos ad portas Caspias. Datum dabo omnibus hominibus, qui vobiscum advenerint; per unumquemque mensem dabo pedestribus hominibus solidos tres, equiti vero quinque; cibaria illorum et omnia, in quibus necesse habuerint, ego retribuam. Spolia vero illorum, qui capti fuerint, medietatem tibi dabimus. Caballus vero Bucefalon et imperiale paramentum tuum sit. Et ubicumque applicatus fueris, dabo tibi centum octoginta iuvenculas cum ornamentis earum. Cum receperis epistolam hanc, festina venire.' Fugientes vero homines Darii ad Alexandrum nuntiaverunt ei omnia haec. Rex autem Alexander, ubi hoc audivit, preparavit se et abiit Mydiam, statuens in corde suo et dixit omnibus, ut nullomodo vocaretur imperator, si regnum Darii non optinuisset. Nuntiatum est Alexandro, quod prepararet se Darius rex et iret ad portas Caspias, expectaret eum ibi. Statim Alexander coepit ire illuc. Cum vero audisset Darius adventum Alexandri, timuit valde.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
