# Liber Secundus 1.48-50

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.48 to 1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.48

20. Inter haec significatus est Bysso et Ariobarzani adventum eiusdem Alexandri; cogitaverunt occidere Darium estimantes bonam recipere remunerationem ab Alexandro occidendo Darium, inimicum eius. Haec eis cogitantibus evaginatis gladiis abierunt occidere illum. Cum autem vidisset eos Darius, dixit illis: 'O karissimi mei, qui ante fuistis servi, nunc vero domini, quare me vultis occidere? Plus sunt enim Macedones honorati quam vos? Recedite a me, nolite mihi hoc malum facere; dimitte me; sufficit mihi tribulatio mea. Si me occiditis et venerit Alexander et invenerit me occisum quasi a latronibus, vindictam faciet his, qui me occiderint. Non est gaudium imperatori invenire mortuum alium imperatorem in fraude.' Ferientes autem illi cum gladiis et illi preparabant manus; dimiserunt eum semivivum. Transeuntes autem fluvium Stragan Macedones cucurrit Alexander et ingressus est palatium Darii. Cum autem audisset ingressum Alexandri hi, qui percusserunt Darium, abierunt et absconderunt se volentes intellegere voluntatem Alexandri de hoc, quod factum est. Dum ingrederetur Alexander in palatium Darii, invenit(que) eum semivivum iacentem in terra et flevit exuens de se clamidem imperialem et cooperuit eum et amplexatus est vulnera eius flens ac dicens: 'Surge, domine Dari, surge et, sicut aliquando fuisti dominus totius imperii tui, recipe diadema Persarum et esto gloriosus, sicut usque hactenus fuisti. Iuro tibi, Dari, per potentissimos deos, quia veraciter abrenuntio tibi imperium tuum, pariter et tecum opto fruere cibariis tuis, quia nullus imperator debet gaudere in tristiciis imperatoris, dum ab eo fortuna leticiae recesserit. Dic mihi, Dari, qui fuerunt hi, qui te percusserunt, ut victor existam de inimicis tuis.' Hoc cum magna angustia dixisset Alexander, extendit manum suam Darius, blanditer amplexans eum, osculans illi manus et pectus et dixit: 'Fili Alexa[n]der, non elevetur mens tua in victoriali gloria, quam habuisti. Etiam si opera operaveris, qua[e] operarunt dii, et manum tuam usque ad caelum tetenderis, semper recordare novissima: fatualis gloria non est data soli imperatori aut simplici homini, sed cui ea fatum providentiae dederit. Intuere me et vide, qualis fui hesterna die, qualis sum hodie, quia miser ego humiliatus sum usque ad pulverem. Dominator fui Kyron et plurimarum terrarum aliarum et nuc in memet ipso non habeo potestatem. Sepeliant me benignissimae manus tuae. Veniant in obsequium meum Perses et Macedones et amodo Persarum gens atque Macedones efficiantur in unum regnum. Ego miser commendo tibi Rodogoni matrem meam, ut sit tibi in memoria matris. Vigeat benignitas tua uxori meae. Roxani filiam meam accipe tibi in coniugium; ex bonis parentibus nati filii iungantur in unum, tu de Filippo, Roxani de Dario.' Haec dicente Dario in manibus Alexandri emisit spiritum.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
