Latin
1.5 to 1.7
Leo of Naples, Liber Secundus 1.5-7
Not analysed yet
4. Ubi hoc consilium dedit Demostenen, cuncti laudaverunt eum et loqui coeperunt inter se. Iterum Demostenen imperavit silentium dicens: 'Quis rex ingressus est Egyptum pugnare cum Egyptiis nisi solus Alexander? Et istud, quod fecit, non pugnando, sed dii adiuverunt eum querendo divinitatem et adiutorium ab illis. Abiit itaque et subiugavit atque potestate sua redegit Egyptios. Quin etiam nomini suo magnam civitatem ibidem fabricavit, quin immo etiam et ipsi Egyptii rogaverunt eum, ut irent super Persidam in adiutorium eius. Dicite mihi: Syri parvi fuerunt? Nam et illi humiliati sunt atque datum dederunt illi. Et vos vultis pugnare cum eo? Sic nos monendo et tanta data dando militibus nostris tale meritum recipiet a nobis?' 5. Hoc dicendo Demostenen acquievit cunctus populus et statuerunt dirigere illi victorialem coronam pensante[m] libras quinquaginta, sed et apochrisarios, promittens illi dare dacionem pariter et dona; rethorici vero nullomodo mandaverunt ei. Abeuntes vero apocrisarii in Plateas offerendo haec dona regi; legendo ipsam epistolam intellexit consilium Eschillis, qui dixit, ut insurgerent adversus eum, et Demostenes dixit, ut obedierent ei. Sed tamen scripsit epistolam Atheniensibus tali modo: 'Alexander, filius Filippi atque Olimpiadis. Quousque sub potenti manu Grecorum humiliem cunctos barbaros, nullomodo assumam nomen regis. Ego itaque direxi vobis, ut mandaretis mihi decem rethoricos, non quod aliquam iniuriam sustineant a me, sed ut salutem et honorem illos sicut ma[g]istros. Credite mihi, quia non cogitavi introire vestram civitatem cum militibus meis, sed tantum cum principibus meis atque rethoricos vestros, ut liberarem vos ex omni suspectione. Et vos contrarium cogitastis de me manifestando indignationem vestram. Tamen Corinthi coeperunt pugnare, sed dignum meritum receperunt a me. Et vos habendo malam conscientiam culpastis mihi. Adhuc non credidistis, quod, si quislibet ex vobis erexisset se et voluisset fieri imperator inter vos, malum non reddideram illi, si bene ei promisissem. Audite, Athenienses, de ipsis gloriosissimis rethoricis, quos habetis: Non scio ego, quomodo in carcere habetis Euclidi, quia dedit vobis bonum consilium. Ypostheni persecuti estis, quia dedit vobis consilium salvationis. Socratem interfecistis, qui fuit ductor vester. Et quomodo reprehenditis Alexandrum, quia abstraxi Strasagoram de principatu suo, qui mihi culpavit? At tamen totum hoc finiatur. Promitto vobis, quia dedit vobis consilium Demostenes de salvatione vestra, et vos fecistis illud. Amodo confortamini et salvi estote nullam contrarietatem sustinentes a me.'