# Liber Secundus 1.51-53

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.51 to 1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.51

21. Secundum morem imperialem composuit Alexander corpus eius et cum magno obsequio antecedentes ei armati Macedones et Perses. Alexander autem supponens collum suum portavit lectum illius una cum Persis. Plorabat enim Perses non tantum pro morte [Darii], quantum pro pietate Alexandri et sepelierunt eum. Cum autem sepelissent eum in imperiali sepulcro, tale edictum dedit Alexander Persis: 'Rex Alexander, filius Ammonis dei et Olimpiadis reginae, omnibus civitatibus his et populis Persarum precipio hoc: Gauderem utique, si tantus hic non defecisset populus; sed quia voluit deus Ammon constituere me victorialem [in] Persidam, oportet me referre diis gratias. Volo interim, ut per unamquamque civitatem sint principes rectores sicut temporibus Darii regis et oboediatis eis. Unusquisque homo in potestate sua habeat proprietatem suam. Omnia arma precipio ut recondantur in domibus regalibus. Volo denique, ut locuples et omni bono sit plena haec terra, et hoc precipio, ut ab hac provintia Persida et usque Ellada omnis iter apertum sit, ut euntes et redeuntes cum negotiis nihil paciantur mali. Qui vero vindictam fecerunt de inimico meo Dario, accedant, ut videam illos et dignum honorem exhibeam eis, quia bonum servicium fecerunt mihi. Quicumque occidisset eum sive Macedo seu Persas, veniat ad me nihil dubitans. Per potentissimos deos iuro et per dilectam matrem Olimpiadem, quia preclarissimos atque potentissimos illos facio inter omnes homines.' Taliter ille iurando omnis populus flevit Persarum. Iniquissimi et homicid[a]e Bysso et Ariobarzani, interfectores Darii, astiterunt voluntarie ante eum dicentes: 'Dominator, nos sumus hi, qui occidimus Darium, inimicum tuum.' Quo audito fecit eos apprehendere ac ligari et duci eos super sepulcrum Darii, ut capita eorum truncarentur. Vociferantes autem ipsi ac dicentes: 'Dominator, vide, quia iure iurando iurasti nobis per potentissimos deos et per salvationem matris tuae.' Quibus Alexander: 'Vobis non loquor, sed pro populo, qui circumstat, dico hoc: Manifestatio vestra nullomodo fuerat, si tale sacramentum non fecissem. Intentio mea talis fuit ab inicio, ut, si inventi fuissent homicidae illius, occiderentur. Illi enim, qui proximum suum dominum occidunt, extraneo quid faciunt?' In hoc autem vociferatio magna facta est inter Persas laudantes eum quasi deum. Homicidas autem illos decollari precepit.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
