# Liber Secundus 1.54-55

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.54 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.54

22. Totam autem provinciam Persidam in pace ordinavit et constituit rectores in omnibus provinciis. Tunc illo in tempore erat ibi Duriti, avunculus Darii; per petitionem tocius populi Persarum ordinavit eum ducem in Persida. Secundum praeceptionem Darii regis fecit venire Roxani, filiam eius, accipiens eam in uxorem et una secum fecit eam sedere in regali throno, ut adoraretur ab omnibus sicut regina. Tunc omnes Perses levaverunt deos suos et adduxerunt eos ante Alexandrum laudando et celebrando nomen illius dicentes, quia: 'nunc fecisti, quod diis placuit.' Quibus Alexander: 'Nolo, ut exhibeatis mihi honorem sicut diis, quia corruptibilis et mortalis sum. Dubito enim sociare me diis.' Scripsit matri suae epistolam, ut coleret nuptias suas in Macedonia de Roxani, filia Darii, quam acceperat uxorem. Completis vero diebus nuptiarum congregavit iterum milites suos. Leo of Naples Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
