# Liber Secundus 1.8-11

Leo of Naples, Liber Secundus, 1.8 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-secundus/1.8

6. Inde accepta militia sua perrexit Lacedemonam. Consiliati sunt inter se Lacedemonii: recipiemus eum an non? Alii dixerunt atque statuerunt, ut nullomodo reciperent eum, dicentes, quia: 'nos similes sums inbecillis Atheniensibus? Ostendamus virtutem nostram Alexandro, quia non sumus similis Atheniensibus, qui dubitaverunt cum eo inire pugnam.' Clauserunt portas et ascenderunt naves et praepareverunt se ei ad pugnam exeuntes obviam ei ad litus maris, quia plus erant cogniti classico bello quam terreno. Ubi vidit hoc Alexander, direxit illis epistolam talia dicendo: 'Do vobis consilium, ut custodiatis fidem, quam accepistis ab antecessoribus parentibus vestris. Si per forititudinem desideratis gaudere, tunc ostendatur fortitudo vestra, quando digni (non) estis a me bene recipere. Nunc autem nolite ostendere gloriam vestram, ne forte reprehensionem ex vobis ipsis acquiratis, cum vicerit vos Alexander. Pro quo rogo vos, ut exeatis de ipsa navidia vestra per vestram voluntatem, ante quam focus turpiter eiciat vos exinde.' Cum autem legissent illi hance epistolam, noluerunt acquiescere verbis illius, set preparaverunt se ad pugnam; impetumque fecit super eos Alexander cum suis militibus. Alii vero vulnerati cadebant per murum; illi vero, qui in navibus sedebant, devoravit eos ignis, quem fecit super eos inmittere; qui vero superfuerunt, venerunt ad pedes Alexandri deprecando misericordiam illius, ut non eos captivaret. Quibus dixit: 'Veni mansuetus; noluistis me recipere. Cum autem concrematae fuerunt naves vestrae, postulastis misericordiam. Tamen non reprehendo vos in hoc, quia proinde fecistis impetum super me sperando vos facere mihi, quem ad modum Xerxen fecistis; set non potuistis sustinere impetum armatorum Alexandri.' Hoc dicendo castra metatus est et fecit diis offercionem. Lacedemoniis vero et civitati illorum donavit libertatem. Deinde ingressus est per partes Ciliciae in terram barbarorum. 7. Darius itaque congregavit principes et sapientes suos et contulit cum eis, quid debuisset facere, et dicebat: 'Ut video, iste, qui sic pugnando vadit, adiungitur in virtute et victoria sua. Ego enim sperabam illum ess latrunculum, ut iret sicut latro depredando. Ille autem sicut rex pugnat et humiliat et, quantum nos exaltari volumus super eum, tanto amplius exaltatur nomen illius. Ego itaque direxi illi speram curvatamque virgam, ut ludum disceret sicut puer. Ille autem, quem dixi esse discipulum, super magistrum veniet suum et, ubicumque pergit, victoria sequitur eum. Unde si placet, cogitemus de salvatione nostra, ut non intendendo in elatione nostra, despiciendo illum, dicendo, quia nihil est Alexander, superbiendo, quia tenemus regnum Persarum, parvitas illis crescit et magnitudo nostra despiciat[ur]. Dubito, ne accrescat illi concedere diadema regni, et, optandonos eicere illum de Ellada, eiciat nos ipse de Persida.' Hoc dixit Darius.

---

Leo of Naples, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo2.html.
