# Liber Tertius 1.12-17

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.12 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.12

6. Alexander vero interrogavit unum ex illis: 'Non sunt sepulcra vobis?' Ostendit ei(s) habitationem suam dicens: 'Hic, ubi habito, sufficit mihi.' Et dixit omnibus Alexander: 'Quaerite, quod vultis, et dabitur vobis.' Cui illi: 'Da nobis inmortalitatem.' Quibus Alexander: 'Mortalis cum sim, inmortalitatem vobis dare non possum.' At illi dixerunt: 'Et si mortalis es, quare vadis discurrendo et faciendo tanta ac talia?' Quibus ille: 'Ist[a]e caus[a]e non gubernantur nisi de superna providentia; ministri eius sumus facientes iussionem illius. Mare nullomodo turbatur, nisi cum ventus ingressus fuerit. Volo quiescere et recedere a pugnis, sed dominus sensus mei non me dimittit hoc facere. Si omnes unius intellegenti[a]e fuissemus, totus mundus sicut ager unus fuisset.' [7-16. vacant] 17. Dicens hoc Alexander cepit ire et fatigatus est multum in ipso itinere, quia erant ibi loca inambulatoria. Scripsit epistolam Aristoteli de causa, quae ei acciderat: I. Alexander Aristoteli gaudium. Admirabiles causas, quae nobis acciderunt, dignum est, ut significentur vobis. Postquam percussimus Darium et subiugavimus Persidam et cepimus ire ad Caspias portas, venimus ad quendam fluvium, qui habebat in medio civitatem coopertam [cannis]. Barcellae erant in ipso fluvio. II. Applicavimus ibi hora diei tercia. Aqua ipsius fluvii erat amara nimis velut elleborum. In circuitu ipsius civitatis erat fluvius quasi stadia quattuor. Quidam audaces ex nostris iuvenes evaginatis gladiis nudi ingressi sunt fluvium triginta septem; sugentes besti[a]e ipsius fluvii, quid dicuntur yppopotami, et devoraverunt eos. III. Girantes autem fluvium ex alia parte perreximus superius et invenimus stagnum mellifluum ac dulcem. Applicavimus ibi et fecimus succendi focum. Hora vero tertia noctis exeuntes subito ferae silvestres venerunt ad ipsum stagnum bibere aquam. Erant ibi scorpiones longitudine cubiti unius mixti inter se albi et rubei. Videntes autem eos venit super nos maxima angustia, qui etiam quidam ex nostris mortui sunt. Venerunt ibi et leones mir[a]e magnitudinis et rinocerotes. Omnes istae bestiae exiebant ex arundineto ipsius stagni. Et erant inter eos porci silvatici magni vale forciores leonibus habentes dentes per longum cubitum unum. Erant ibi pardali et tigrides et scorpiones atque elefanti et homines silvatici habentes sex manus; similiter et feminae eorum. Inter haec habebamus maximas angustias, quia occurrerunt super nos; cum lanceis et sagittis eiecimus eas a nobis. Posuimus focum in ipsis silvis, ut fugerent ipsae ferae.

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
