# Liber Tertius 1.18-22

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.18 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.18

IV. Venit super nos bestia mir[a]e magnitudinis fortior elefanto, odontotirannos, et fecit impetum veniendi ad nos; nos autem discurrentes huc atque illuc confortando milites, ut adiuvarent se; ex alia parte irruens bestia occidit ex nostris viginti sex. Quidam autem milites armati occiderunt eam. V. Sequenti vero nocte exeuntes vulpes ex arena et corcodili ex arundineto et comedebant corpora mortuorum. Volabant ibi et vespertiliones tam magni ut columbae; dentes eorum ut dentes homines; mordentes homines, tollentes illis nares et aures atque digitos manuum. VI. Movimus inde et venimus in campum, qui dicitur Actia, et applicavimus ibi. Erat in circuitu eius condensa silva, et erant ibi arbores fructifer[a]e, ex quibus nutriebantur homines argrestes, habentes formam ut gigantes induti vestimeno pellicio. Exeuntes cum longis contis occiderunt ex nostris. Videntes autem defecisse nostros precepimus nostris militibus, ut vociferarent. Nos autem magnis vocibus acclamantes, quia non erat illis cognitum audire vocem hominum, timuerunt et fugerunt in ipsam silvam. Nos autem insequentes illos occidimus ex eis sexcentos triginta quatuor. Ceciderunt ex nostris centum viginti septem. Stetimus ibi tres dies comedentes poma ipsarum arborum. VII. Deinde venimus ad quendam fluvium, in quo erat civitas locuples valde. Hora vero incumbente nona venit super nos quidam magnus homo agrestis, pilosus ut porcus. Precepi militibus meis, ut apprehenderent eum. Impetum autem facientes super eum neque timuit neque fugiit, sed stetit intrepidus. Precepi autem venire puellam et iussi eam expoliari atque mitter ante eum. Ille autem impetum faciens apprehendit eam et stetit in parte. Cucurrimus, ut tolleremus eam illi; mugiit ut fera et quamvis cum maxima angustia apprehendimus eum. Precepit illum ligari et occidi in ignem. VIII. Iterum movimus inde et venimus in alium campum, in quo ab hora diei prima exiebant arbores et crescebant usque in horam sextam. Ab [h]ora autem sexta usque ad occasum solis descendebant subtus terram. Ist[a]e arbores ferebant fructus odoriferos. Precepique quibusdam hominibus meis, ut tollerent ex liquore ipsarum arborum. Illi autem accedentes propius, exierunt demones et flagellarunt eos. Audivimus vocem de celo allatam precipientem nobis, ut ne unus quidem incideret aliquid ex ipsis arboribus, quia, si factum fuerit, moriemini. Erant ibi et mitissima volatilia. Qui autem volebant eos tangere, exiebat ignis et incendebat eos.

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
