# Liber Tertius 1.23-27

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.23 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.23

IX. Venimus in fines Oceani maris, in quo sunt cardines caeli. Audivimus in ipso mari loquentes homines linguam Grecam. Quidam vero ex militibus nostris exuentes se vestimentis suis voluerunt ingredi per mare ad ipsam insulam. Surgentes besti[a]e, quae vocantur carcyni et apprehenderunt viginti milites et submerserunt eos in profundo maris. X. Abinde venimus ad quendam locum, in quo erat arbor, quae non habebat fructum neque folia, et sedebat super avis, quae habebat super caput suum lucentes radios sicut sol, quae vocabatur Fenix. XI. Deinde venimus ad montem, et erat sub eo ripa, in qua pendebat catena aurea, et habebat ipse mons grados duo milia quingenti ex saffiro. Ascendi aut(t)em ipsum montem cum aliquantis militibus meis et inveni ibi palacium habentem limitarem et superlimitarem et fenes[tras] et timpana et cymbala ex auro. Et erat templum ibi totum aureum et erat ibi lectus cum preciosa lectisternia. Iacebat ibi unus homo magnissimus atque clarissimus, indutus veste alba, bambicea, ornata ex auro et lapidibus preciosis. Vidi ibi et auream viniam ferentem botros ex lapidibus preciosis adoravique ipsum hominem et descendi. XII. Deinde perrexi per continuos quindecim dies et veni in terram, quae dicitur Prasiaca. Cognoscentes autem habitatores terr[a]e illius adventum nostrum adduxerunt nobis xenia, pelles ex piscibus, habentes figuras ex pelle pardoleonis, et pelles murenarum longitudine cubitorum sex. 18. Erat ibi et civitas murata ex monte sine calce et precisis lapidibus. Primatum ipsius regni tenebat quaedam femina vidua, nomine Candacis, habebatque tres filios. Direxi illi epistolam: 'Rex Alexander Candacis regin[a]e gaudium. Dirigo tibi templum et statuam Ammonis, ut venias et eamus simul ad montes atque offeramu ei.' Rescripsit et illa mihi: 'Candacis, regina Merois, regi Alexandro gaudium. Revelatum tibi fuit ab Ammone, deo tuo, ut ires et pugnares Egyptum; concessum enim tibi fuit ab ipsis diis. Nos itaque claras ac lucidas habemus animas plus quam hi, quid apud te sunt. Dirigo tibi aureos vipedes centum, set et infantulos Et(t)hiopes centum et intelligibiles aves psittachos ducenti et spingas ducenti; Ammoni itaque deo dirigo coronam ex lapidibus preciosis videlicet ex smaragdine et margaritis, sd et insertas catenas decem ex preciosis lapidibus. Mandavimus et vobis cluvias decem ex auro; cantras aureas triginta et elefantos quadringenti quinquaginta, rinocerotes octoginta, pantheros tria milia; pelles pardoleonis quadrigenti; vectes ebenos mille quingenti. Et dirige nobis dicendo, si subiugasti totum mundum.

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
