# Liber Tertius 1.37-40

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.37 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.37

24. Movi me inde et profectus sum et abii in criptam, quam monstravit mihi Candaulis dicens, quod ibi comedissent dii. Et antequam ingrederer ipsam criptam, feci diis offerationem et ingressus sum et vidi ibi caligines et inter ipsas caligines vidi lucentes stellas et apparitiones idolorum. Vidi et quidam recumbentes lucidos habentes oculos sicut lucernas. Unus autem ex illis dixit mihi: 'Ave, Alexander.' Et ego: 'Quis es tu, domine?' Et ille: 'Ego sum Sesonchosis, regnum mundi tenens et mundum subiugans, faciens omnes subiectos. Nomen autem mihi non est sicut tu habes, qui in tuo fabricaveris Alexandriam. Tamen ingredere amplius et tunc videbis.' Et vidi iterum aliam caliginem et quendam deum sedentem in sedio regali et dixit mihi: 'Quid est hoc?' adiungens: 'Nativitas sum ego dorum.' Ego: 'Te vidi in terra Libiae et modo huc esse videris.' Cui ego dixi: 'O Serapis, dic mihi, quantos annos adhuc victurus sum?' Et ille: 'Hanc causam, quam interrogas, oportet, ut nullus mortalium eam sciat, quia, si cognitum fuerit homini dies mortis suae, tanta tribulatio accidit ei, quasi omni die moriatur. Fabricaturus eris civitatem pergloriosam, quae exstat in toto mundo. Plurimi enim imperatores pugnaturi sunt eam, sed nullus ibi aliquid nocere poterit. ibi et fabricabitur sepulcrum tuum, ubi recondetur et corpus tuum.' Exiens inde venit ad milites suos et movit inde exercitum suum. 25. Applicavit ad Amazones, dirigens eis talem epistolam: 'Rex Alexander ad Amazones gaudium. Pugnam, quam Dario fecimus, credimus, quia non est vobis incognita, et sicut pugnavimus Indiam atque alias gentes, quae resistere nobis nullomodo potuerunt. Quaproper scribimus vobis, ut persolvatis nobis datum, quia non veniemus super vos aliquod malum facere, sed bene.' Ad haec rescript sunt haec: 'Amazones, potentissim[a]e atque fortiores omnibus militiis, Alexandro gaudium. Scripsimus et signivicavimus, ut, antequam venias in fines nostras, cogites, quomodo venias, ne forte patiaris turpitudinem. Scias, quia habitatio nosta est ultra fluvium in quadam insula, cingens eam in giro ipse fluvius; et neque initium neque finem habet et ex una parte habemus angustum introitum. Et sumus numero habitancium feminarum ducenta quatuordecem milia, quae non sunt coinquinatae a viris. Viri nullomodo habitant inter nos, sed ultra fluvium in alia parte. ; Quod tollere a nobis nil invenies. ; Si vis scire conversationem nostram, talis est. Per unum quemque annum celebramus festivitatem Iovis et Ifesti; celebramus ipsas festivitates per triginta dies et sic transimus videre viros nostros et gaudent nobiscum per triginta dies. Qui vult manere in leticia cum sua uxore, tenet eam per unum annum. Quod si mulier parturiens peperit masculum, tenet eum secum pater et post septem annos reddet eam matri suae. Quod autem pugnaturae venimus cum aliquo, sum numero decies dena milia equitantes. Ali[a]e autem custodiunt insulam nostram et obviamus inimicis nostris usque ad ipsos montes. Viri autem nostri insequuntur posteriora nostra. Cum autem revers[a]e fuerimus ab ipso prelio cum victoria, adorant nos viri nostri, et si quis ceciderit ex nobis, hereditant nobis ill[a]e, quae supervixerint. Unde oportet, ut stemus nos et pugnemus monstrantes victoriam contra vos. Quod si vos viceritis nos, nullam habebitis laudem, quia feminas vicistis; cave, imperator, ne contingat tibi. Significavimus tibi consuetudinem, quam omni anno facimus. Tu autem considera et fac, quo facere debes, et scribe illud nobis, quia, si pugnare volueris, ad ipsos montes exiemus obviam tibi.'

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
