# Liber Tertius 1.41-44

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.41 to 1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.41

26. Relegit hanc epistolam Alexander et risit. Scripsit hance epistolam et misit eis: 'Tres partes huius mundi apprehendimus et victoriam contra illos fecimus; et si vobiscum non pugnamus, turpitudo est nobis. At tamen dabo vobis consilium, si vultis perire et dimittere terram vestram, ut non habitetur, sicut dixistis venite et exite obviam nobis in montibus. Et si non vultis perire, ingredimini fluvium et sic loquamur in unum; similiter et viri vestri veniant in campum et loquantur in unum. Iuro vobis per patrem meam et per Eram et Athenam, deas nostras, quia nullum malum patiemini a nobis. Datum autem, quod vultis, date nobis. Equites autem femineas, quantas vultis, mandate nobis, et per unam quamque feminam dabimus amnades quinque excepto quod eis fecerimus, et post tempus dimittemus eas venire in terram suam. Considerate et scribite nobis.' Ill[a]e enim cogitantes direxerunt mihi polletros decem et caballos blancos.; 28. Et inde profectus sum ad palacium Xersen regis. Et invenimus in ipso palatio ammirabilia cubicula erantque coturnices tam magn[a]e sicut columb[a]e et loquebantur regibus linguam humanam atque dicebant illis, quantos annos viverent. 29. vacat 30. Vidi ibi et alia miracula, quae scribo Olimpiadi matri meae: Cum essem in Babilonia, antequam exissem de hoc seculo, vidi mulierem, quae genuit filium, qui erat ab umbilico et sursum ut homo, ab umbilico usque ad pedes erat bestia; similitudinem habebat canis. Cum autem peperisset haec filium mulier, cooperuit eum adduxitque eum Alexandro regi, mandans, ut loqueretur illi aliquid secretum. Ille autem erigens se a somno iussit eam venire. At illa: 'Iube exire omnes. Secretum habeo indicare tibi.' Discooperiens infantulum monstravit eum illi. Cum vidisset eum Alexander, miratus est. Et iussit vocari ariolos; dicens illi: 'Dic mihi, quod signum est hoc?' Suspirans dixit: 'O rex, appropinquabit tempus tuum, ut exeas de hoc seculo.' Cui Alexander: 'Dic mihi, quomodo?' Dixit illi: 'Potentissime rex, medietas corporis, quae habet aspectum hominis, tu es; pars autem, quae versa est in bestiam, homines sunt, qui post te veniunt. Ex qua re plora homines, quia pro te factum est hoc signum.' Audiens autem Alexander tristis effectus est et dixit: 'O Iuppiter, oportuerat enim, ut dies obitus mei in pace finiretur, ut hoc, quod consideravi, perficerem; et quia sic placet tibi, recipe me tercium mortalem.'

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
