# Liber Tertius 1.58-60

Leo of Naples, Liber Tertius, 1.58 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-of-naples/liber-tertius/1.58

32.1. Illi autem turbati sunt et surrexerunt a mensa et quamvis forinsecus steterunt, ut viderent finem. Alexander autem voluit vomere, quaesivit pennam, ut mitteret eam in guttur suum, ut vomeret. Yolus autem invenit pennam ac linivit eam veneno et porrexit illi et misit in guttur suum. Ex qua re coepit eum urgere venenum amplius atque amplius. Cum autem in tali dolore vexaretur Alexander, totam noctem duxit insomnem. Alia vero die, cum intellexisset Alexander dolorem suum et vidisset se positum esse in malo, qui etiam et lingua eius arescebat, fecit venire omnes milites suos et cepit monere eos, ut pacifice et bene inter se viverent. Cassander vero pergebat per homines ipsos, cum quibus coniurationem fecerat pro interitu Alexandri, confortans eos ac dicens: 'Scitote, quia male habet Alexander.' Et exspectabant adventum Yoli, ut intellegerent mortem Alexandri. 2. Facta vero [h]ora noctis precepit omnibus exire de cubiculo suo, pariter et Roxani, uxorem suam. Cum autem exissent omnes, precepit cuidam familiari suo, ut aperiret regiam, quae erat super descensum fluvii Eufraten, et nemo stetit ibi. Erexit se media nocte de stratu suo et extinxit lucernam et, quia non valebat erectus ire, manibus pedibusque per terram cepit pergere ad ipsum fluvium, ut dimergeretur in eo et tolleret eum reuma ipsius fluvii. Abiens autem prope fluvium volvens caput suum vidit Roxani uxorem suam sequentem se cursu validissimo. Tunc enim illa vigilabat et vidit eum, quando exivit. Adproximans illi eiecit se super eum amplexans atque dicens: 'Heu me miseram, dimittis me, Alexander, et vadis temed ipsum occidere.' Cui ille: 'O Roxani, rogo te, ut non sciat aliquis finem meum, quamvis non fuisses digna gaudere mecum.' Quamvis reduxit eum ad lectum suum dicens illi: 'Si finis tua venit, ordina primum de nobis.' 3. Statim fecit venire notarium et precepit scribere testamentum. Tunc erat ibi quidam homo Perdica nomine; vidit, quia moreretur Alexander. Cogitavit in corde suo, quod Ptolomeo dimitteret regnum, tradens illi in coniugium Olimpiadem matrem suam, quae vidua est. Abiit et dixit ei: 'Si facturus fueris rex in regno Alexandri, quid mihi bene facturus es?' At ille dixit: 'Facio,' dans illi sacramentum.

---

Leo of Naples, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/leo3.html.
