Latin
Tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epi…, Dilectissimis fratribus per Gallias et Viennensemprovinciam episcopis constitut…
Leo the Great, De Epistolis Deperditis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Quali pertinacia Hilarius Arelatensis episcopus judicium nostrum effugerit, sancta vestra fraternitas non ignorat. Unde et justum esse videmus,ut quia principis apostolorum magnam in judiciis moderationem, quam in potestate per vicarios suos semper exhibet, Arelatensis episcopus. non exspectavit, a privilegio suæ civitatis submotus humili loco discat, quod in magno gratis munere prædecessorum nostrorum concesso tenere noluit. Sitque redintegantum Viennensi archiepiscopo privilegium, et jus antiquum quod apostolica benignitas ad Arelatensem ex parte transtulit civitatem, ut tali severitate Hilarius coercitus. discat non temere transgredi terminos antiquos canonica prolatione fundatos. Data octavo [Al. tertio] idus Januarii Valentiniano Augusto IV et Avieno consulibus.