Latin
Tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epi…, Letter 4
Leo the Great, De Epistolis Deperditis 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Curandum ergo est, et sacerdotali(b)diligentia maxime providendum,ut falsi codices et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. (c) Apocryphæ Scripturæ, quæ sub nominibus apostolorum multarum habent semina falsitatum, non solum interdicendæ sunt,sed etiam penitus auferendæ atque ignibus concremandæ. Quamvis enim sint in illis quædam quæ (d) videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis; et per fabularum illecebras hoc latenter operantur (e) ut mirabilium narratione seductos, laquels cujuscumque erroris involvant. Unde si quis episcoporum (f) vel apocrypha haberi non prohibuerit, (a) vel canonicorum codicum nomine eos libros in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani sunt adulterina emendatione vitiati,hæreticum se noverit judicandum: quoniam qui (b) alios ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat (c).