# De Epistolis Deperditis 6

Leo the Great, De Epistolis Deperditis, Tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epi…, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/6

Ego, domine Christo amabilis imperator, illam sapientissimam monitionem,mente percipiens, qua dictum est, Cognosce temetipsum volui taciturnitate quiescere,et (a) majorum Patrum judicium sustinere. Non enim evocationis æqualitas parem rerum servat effectum, sed quando coactus cum evocatione concordat, tunc similitudo nominum habet rerum quoque impermutabilem veritatem. Verumtamen quoniam (b) consulere nos tranquillitas vestra præcepit de unoquoque capitulo, quod continentur in precibus Deo amabilium consacerdotum Ægyptiacæ diœcesis, manifestam meæ parvitatis facio voluntatem, mœstus existens, et lacrymacum imbribus irrigatus, quid loqua ignorans, captivitatem ac destructionem utique pietalis, illam tamen et (c) pontificis lugens inopinabi]que necem. Ea siquidem, quæ in Alexandriana civitate commissa sunt, ex ipsa narratione declarant animi passaonem, et ad vincdictam tanti facinoris vestram solummodo provocant æquitatem. Nam constituti ut orbem debeatis gubernare terrarum, indisciplinationis ægritudinem ad interitum perducentem mederi summo studio festinantes, non gladium evaginantes ad necem, sed interminationis verbo indisciplinatos regulariter perducentes ad obedeintiæ voluntatem. Sententiam itaque quam contra se Timotheus nefandus exigit, (d) sancti canones apertius explanarunt, quos sua tyrannide sæpius abnegavit, descriplinam eccleciasticam confundendo, et injurias inferendo, inimicus nescio quo modo totuis Christianitatis effectus. Captusenim in talibus vestram justiliam debet experir solummodo: quoniam ad magnitudinem commissorum ejus, sicut (e) precibus continetur, potestas ecclesiasticarum non sufficit sanctionum. Pando siquidem vestræ potentiæ et quid de sancto Chalcedonensi concilio sentire dignoscor. Hoc etenim nullatenus a veritate discordat: quoniam fidem traditam a asanctis beatisque trecendis decem et octo Patribus consona voluntate divina inspiratione firmavit, non vanam expositionem, non dualitatem unigenti Filii Dei, neque novitatem aliquam celebravit; sed per omnia consonat etiam sacro concilio centum quinguaginta sanctorum Patrum pariter, et Ephesino, cui præsederunt ter beati et sanctissimi Patres Cœlestinus Romanæ pontifex civitatis, et Cyrilus Alexandrius episcopus. Supplicamus igitur vestræ potentiæ, ut inviolabiliter conservetis ea quæ a Christo per ipsum de ipso bene sunt constituta. Ubi enim tantorum erat congregata multitudo pontificum, et sanctorum præsenti Evangeliorum, et frequens simul oratio, illic creaturæ totius opificem invisibili virtute credimus fuisse præsentem. Terror enim tunc nullus fuit imperialis auctoritatis: quoniam sanctæ piæque memoriæ Marcianus, amorisdivini diademete coronatus, spiritalem quoque suscipiens curam, festinavit apostolorum dogmata confirmari a præsulibus Ecclesiæ, desiderio fidei accensus orthodoxæ. Quem cum vestra pietas imitatur, et victoriam contra barbaros adipiscitur, et veritatis quoque destruit inimicos. Julianus humilis episcopus definiens retui.

---

Leo the Great, De Epistolis Deperditis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp895/tmp895/tmp895.tmp895.opp-lat1.xml.
