Latin
7.13 to 7.23
Leo the Great, De Epistolis Deperditis 7.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
Et illo quidem cum omnibus sanctis Domino gloriante nobis necesse est, si meremur ejus sequi vestigia te traditionem fidei, per quam gloriasum meruit exitum, totis fidei viribus et usque ad mortem tenere et in unam Christi personam duas confiteri naturas. Divinitatis et humanitatis, creatricis et creatæ, assumptricis et assumptæ, Quæ tamen substantiæ aut naturæ, non confusæ, sed unitæ, et in una eademque persona inseparabiliter, et in sua semper proprietate sunt permanentæ. Quapropter unicuique substantiæ naturæ propria utique aptanda sunt, id est, infirmitatis humanitati, quæ creata est digna, non vero mutabilia Divinitati, quæ creavit. In tantum enim hæ duæ naturæ in una persona Christus simul unitæ sunt atque conjunctæ, ut idem Jesus Christus. Dei Filius, Deus et homo, aliquando res aut agat aut loquatur humanas, aliquando vero divinas. Nam denique ut duarum naturarum, id est Divinitatis et humanitatis, in se ostenderet substantias, navigans dormit in navi ut homo, et procellæ, eminenti vento, vel mari imperat ut Deus, dicens: Tace, obmutesce. Et post quadragnita dierum atque noctium jejunium esurit ut homo, et in solitudine quinque millia virorum, exceptis infantibus et mulieribus, de quinque panibus et duobus piscibus refecit ut Deus. Et quid plura? A Judæis crucifixus, et lancea in latere compunctus, moritur ut homo, et Lazarum quatriduanum de monumento resuscitavit ut Deus, auctoritate divina dicens: Lazare, veni foras. Harum ergo, domine, duarum naturarum in Christo traditio est fortiter custodienda, ne cum Eutychete aut cæteris ejus consentaneis eas in unam confundentes, novum incertæ fidei teneamus tramitem. Optime enim eos dedignaris, quia omne quod confusum, obscurum et incertum esse cognoscitur: siquidem ut datur intelligi, proprias easdem naturas Divinitatis et humanitatis imprudenti sensu in unum confundere videntur, ut non separantes hulanitatis substantiam a Christi Divinitatis natura, ipsa voce Deum passibilem pronuntient.