# De Epistolis Deperditis 7.24-34

Leo the Great, De Epistolis Deperditis, 7.24 to 7.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/7.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/7.24

Nam deinque epistola quam dicit Eutyches Julii quoandam episcopi urbis Romæ esse quam et ad solatium suæ perfidiæ ignoro, forsitan falsam protulit, cujus et pravo sensu duci cognoscitur, in ipso ultimo textu sui ita profitetur, dicens: Qui igitur sic sentiunt, non excedunt, ab inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis præceptis consonant, sermonibus discrepent.Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligunt, alteram colere, alteram non adorare, et in divinum quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Vides ergo quomodo impugnates et confundentes duarum naturarum substantiam, Deum passibilem pronuntiare perfido sensu conantur. Nos vero, qui catholicæ fedei rectum tenemus tramitem, prætemissa hac confusione duarum naturarum, in Dominicam carnem baptizati, proterea eam adoramus, qui a Divinitate suscepta atque eidem ita unita sit, ut non alium atque alium, sed unum eudemque Deum et hominem, Dei filium confiteamur. Nam si Eutyches aut cæteri ejus consentientes hominem separant a Christo Deo, illi nos numquam adoramus aut servimus. aut si quis nostram purpuram aut diadema regale jacentia in veniat, numquid ea conabitur adorare? Mox vero ut ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si quis eam simul cum rege adrare contempserit. Ita Christi Domini nostri perfectam humanitatem, non solam et nudam, sed Divinitati suæ unitam, unum eamdemque Dei Filum, Deum verum, et hominem verum, si quis adorare contempserit, æternam mortem partietur. Sequitur et julis, cujus sensu ducitur Eutyches, et dicit: Si autem in mortem Domini baptizantur, unam profitemur naturam et impassionabilis Deitatis et passionabilis carnis. Velim plenius agnoscere quomodo dicant carnis? Si hæc caro sine anima est, quid est caro ista nisi terra sine sensu, quæ nec gratias agere valuit, nec crucis pœnas sentire potuit? Quod autem caro sine anima sentire non possit cuntis est manifestum.

---

Leo the Great, De Epistolis Deperditis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp895/tmp895/tmp895.tmp895.opp-lat1.xml.
