# Epistolae 1-100

Leo the Great, Epistolae, LEO presbyteris, diaconibus et clericis Constantinopolitanae Ecclesiæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-100

CAP. I. -Laetificatus valde sum et plurimum dalectatus, quod mihi fidei vestrae est, de qua in Domino glorior, manifestata constantia et intelligo vos per omnia devotissimos doctrinae evangelicae eseediscipulos, atque apostolicis prædicationibus, quae ex eodem fonte manarunt, nihil prorsus sentire diversum: quia catholica fides, quae vera et una est, nulla se patitur diversitate violari, et ideo cohortari dilectionem vestram ac monere non desino, ut instruente Spiritu sancto perseveranter id ipsum dicalis omnes, et non sint inter vos schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (1 Cor. I, 10); proculque a consortio vestro olim damnatorum depellatis errores, ut inchoastis, in fidei constantia permanentes; nullum sinatisvobis Neetoriana vel Eutychiana infectum perversitate sociari, tamquam leve ac tolerabile sit ad quod (e) uterque quorumdam insipientium corda traduxit, et in scelera diabolici furoris accendit.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
