# Epistolae 1-108

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus LEONI Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-108

CAP. I. — Si gloriosum pietalis vestræ in Mei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus,(h)quantam rerum ipsarum magnitudo deposcit, inveniemur imparesin actione gratiarum si nostri tantum oris angustiis universalis Ecclesiæ gaudia celebremus.Sed(l)dignius illius remuneratio vestris actibus meritisque(m)servabitur,in cujus causa et speciali excellitis animo, et optato triumphatis eventu (n) claræ gloriae. Sciat igitur clementia vestra omnes Ecclesias Dei cum laude vestra exsultare panter et laetari, quod ab Alexandrinæ Ecclesiæ jugo improbus parricida depulsus est;et populus Dei,cul praedo nefarius Incubabat, in antiquam fidei libertatemreductus,potestjam in salutis viam fideliumsacerdotum prædicatione revocari, cum videat omne seminarium venenorum in ipso auctore projectum. Nunc ergo quia hoc constanti proposito et magna mente pcreg!stis, consummato operi fidei illud adjungite, ut de catholico civitatis illius praesule quod Deo placeat decernatis,qui nulla damnatas toties impietatis sit infectus aspergine: ne fortasse tectu[n vulnus sub specie obductae cicatricis increpcat, et plebs Christiana,quæ vobis agentibus aperte ab hæreticorum perversitate liberata est,lethalibus iterum obnoxia sit venenis.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
