# Epistolae 1-11

Leo the Great, Epistolae, (m) LEO universis in episcopis per salutem.Africam constitutis in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-11

CAP. I. — Cum (n) in ordinationibus sacerdotum quedam apad vos illicite U8urpata (a) crebrior fama narraret, ratio pietatis exegit ut pro sollioitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere, vicem curae nostræ (b) fratri et consacerdoti nostro Potentio (c) delegantes, qui de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio, quid veritas haberet, inquireret, nobisque omnia tldeliterindicaret. Unde quia idem plenissime (d) cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quædam Christi plebes in partibus provincia Caesariensis habeantur sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro dominicorum gregum periculis æstuamus, (e) datis litteris promeremus: (f) mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati, aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiæ (g) dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere; nec præstare regimen, sed angere discrimen. INTEGRITAS enim præsidentium salus estsubditorum: et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinæ. (h) Principatus autem quem aut seditio (i) extorsit, aut ambitus occupant, etiamsi moribus atque actibus non offendat, ipsius tamen initii sui est perniciosus exempto: 67i et difficile est ut bono peragantur exitu, quæ malo eunt inchoata principio.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
