Latin
Sanctis ac beatissimis,et omni venerationecolen dis, IDACIO et CEPONIO episcopi…
Leo the Great, Epistolae 1-12
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Molesta semper est et injucunda perogriaatio, quam afficiunt [AI. efficiunt] duri labores, et lacrymabiles necessitatum curæ. Habet tamen aliquid adjumenti [Al. instrumenti], cum adeundo incognita, vel ignorata discendo,quodam profectu mentis augemur; plerumque ea,quæ apud nos optima videbanlur, prava esse atque deterrima, reddita nobis meliorum ratione, noscentes. Quod mihi usu venit, qui diversas provincias adeundo, in omnibus Ecclesiis uæ in unitatis communione consistunt, condemnatis omnibus errorum sectis,reperi unum atque eumdem catholicae fidei sensum teneri ex purissimo veritatis fonte venientem: qui in nulla divortia multifidis rivulis scissus camporum plana in coenosas voragines solvat, quæ rectum fidei iter impediant. Eos vero, quos pravorum dogmatum virus infecerit, aut currectos piae parentis gremio reformari compeilit, aut pertinaciter contumaces, veluti abortivos partus ac non legitimam sobolem ex consortio sanctæ haereditatis expellit.