Latin
(c) SYNOPSIS. — I.Dorum de perturbato presbyterii or-dine, primosque presbytero…
Leo the Great, Epistolae 1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus. Judicium,(d) quod de te sperabamus,dolemus esse frustratum,quando ea te commisisse perspicimus quæ omnem ecclesiasticæ sanctionis N'gulam culpabili novitate (e) foedarent: cum plenissime noveris, quanta sollicitudine eromnes Domini Ecclesias aternorum velimus canonum praecepta servari, et hancmaxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, utsanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus. Unae miramur tet quem (f) auctoritatum apostolicae sedis boservantissimum esse convenerat, tam negligenter,ac potius insolenter, egisse, ut traditarum tibi legum non custos,sed transgressor 7 84existeres. Libello etenim Pauli presbyteri tui, qui in subditis habetur, cognovimus, apud te novo ambitu foedoque (g) colludio presbyterii ordinem fuisse turbatum; ita ut unius festina et immatura provectio, quaedam eorum dejectio facta sit,(h) quorum honorem stas commendabat et nulla culpa minuebat. Quod si ambientis intentio, aut imperita faventium studia id quod numquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis et novellus præferretur antiquis, tuæ fuerat industriæ atque doctrinæ ut injusta petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes; ne quem (i) sacerdotali propere provehebas honore,ad injuriam eorum quibus sociebatur inciperet,(j)minorque se fieret,dum in illo non humilitatis virtus,sed elationis vitium roboraretur. (k) Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humilial, exaltabitur; qui vero se exallat, humiliabitur (Luc. xiv, ii; et XVIII, 14): eumdemque dixisse: Vos autem quæritis epusillo crescere, et de majore minores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque præposterum est; et omnis laborum fructus aufertur,omnis meritorum mensura vacuatur,si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit; ut cupiditas eminendi non solum superbientem mi- Duat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri, circa (a) Epicarpium sibimet præponendum,tanta huic assentatio fuit,ut ilium cum sui dedecore poscerent,bonorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant: (b) quia tam miserae voluntati dignius te fuerat obviare quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis,et non irritam facientibus gratiam Dei,præjudicare (c) non potuit, ut primatus suos quocumque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem (tl) et quia ultimum sibi antepo8uerant, cæteris praeemineret.