Latin
Eutychis Ad 8. Leonem
Leo the Great, Epistolae 1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. SYNOPSIS. —(n) Epistola Eutychetis hæretici: ubi scri- bens ab papam urbis Romæ Leonem, Divinitatis negatin Christo duas naturas, ill est et humanitatis. CAP. I. —De mea in Dominum et Deum omnium Christum spe et fide confidens, ante omnia quidem testis Deus Verbum est, in sensibus hujusmodi dignoscens veritatis probationem; invoco autem vestram sanctitatem in testimonio cordis mei et ratione sensuum meorum atque verborum. Sed pessimus diabolus fascinavit tale studium nostrum et propositum, a quibus vires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens [Leg. movit] Eusebium epicopum oppidi Dorylæensis, (a) libellum dantem sancto episcopo ConstantinopolitanæEcclesiæ Flaviano et quibusdam aliis inventis in eadem urbe, qui propter diversas causas suas(b)convenerant, quomodo hæreticum compellavit,non veritateaccusationem movens, sed perniciem mihi machinans et perturbationem Ecclesiis Dei. Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum sanctitate; sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus, occurri ad purgationem, non ignorans compositam factionem contra salutem meam. Et quidem (c) libellis statim, subscriptione mea his addita, obtuli scripta, ostendens de sancta fide professionem, meam. Sancto autem Flaviano archiepiscopo neque libellum suscipiente, neque ut legeretur jubente, audiente tamen et respondenteme ipsis verbis(d)eam fidem quae Nicææ expositaest a sancta synodo, confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturas fateri et anathematizare eos qui hoc ncgarent. Ego autem metuens definitionem (e) a synodo, nee adimere nec addere verbum contra expositam fidem a sancta synodo Nicaena, sciens vero sanctos et beatos patres nostros (n Julium, Felicem,Athanasium,Gregorium sanctissimos episcopos refutantos duarum naturarum vocabulum, et non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis Mariae immutabilitcr quomodo voluit et scit, in veritale, non in phantasmate homo factus, aut anathematizare supradictos patres nostros, rogabam ut in notescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur judicaretis, profitens omnibus modis(g) me secuturum quae probassetis.