Latin
Dilectissimo fratri FLAVIANO episcopo LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 1-19
Unproofread scanNot analysed yet
-CAP. I. —Cum christianissimus et clementissimus imperator sancta et laudabili fide pro Ecclesiæ(j)catholicac pacesollicitus,ad nos(k)scripta transmiserit, de his quæ apud vos perturbationis strepitum commoverunt, miramur fraternitatem tuam (l) quidquid illud scandalifuitnobis silerepotuissc,et non potius procurasseutprimitusnos insinuatio (m) tuæ relationis instrueret, ne de rerum gestarum fide posscmusambigere. Accepimus enim(n)libellum Eutychis presbyteri,qui se queritur, accusante Eusebio episcopo,immerito communione privatum,maxime cum (o) evocatum se affuisse testetur,nec(p)suam praesentiam denegaase; adeoutin ipsojudiciolibelum appelationis asserat obtulisse, nec tamen fuisse (a) suscep. tum: qua ratione compulsus sit, ut (b) contestatorios libellos in Constantinopolitana urbe proponeret. Quibus rebus intercedentibus, nondum agnoscimus qua justitia a communione Ecclesiae fuerit separatus. Sed respicientes ad causam, facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram notitiam cuncta deferri: quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus esse judicia, incognitis rebus, in cujusquam partis praejudicium definire priusquam universa, quæ gesta sunt, veraciter audiamus.