Latin
Admontio, In fragmentum epistolæ S. Cyrilli Alexandrini de Paschate an., ad S. Leonem, qu…
Leo the Great, Epistolae 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
De quæstione Paschatis anni S. Leonem duas saltem scripsisse epistolas, alteram ad Cyrillum episcopum Alexandrinum, ad Paschasinum episcopum Lilybetanem alteram, ex Paschasini litteris manifestum est. Sed utræque injuria temporum intercidere. Solam Paschasini responsionem superesse existimatum fuit; ac propterea eam unam Quesnellus edidit. At ejus quoque epistolæ, quam Cyrillum, Leoni reddidisse idem Pachasinus testatur, non exiguum fragmentum ad nos transmissum credimus; quod ut statuatur, nonnulla observanda sunt.