# Epistolae 1-23

Leo the Great, Epistolae, FLAVIANUS in Domino salutem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-23

CAp. I. — Pietate et recta praedicatione verbi veritatis nihil honorabilius sacerdotibus, sicut nosti, Deo amantissime. Omnis enim nostra spes atque salus et retributio promissorum bonorum in his est. Propterea oxqnia facienda a nobis sunt, et laborandum provera fide et expositionibus dogmatibusque sanctorum Patrum: quatenus per omnia et inter omnes concussiones rerum integra haec et inviolata serventur et custodiantur. Necessarium itaque fuit nunc etiam videntes nos laedi orthodoxam fidem, et renovari Apollinaris etValentini haereses abEutyche monacho, non hoc despicere, sed in aperto hoc pro cautela populi revelare. Iste enim, (b) iste Eutyches absconditum in selanguorem malae sectæ retinens, insiliens nostra mansuetudini, inverecunde et impudenter in multoeimpietatem propriam proesumpsitinferre, dicens: Ante inhumanationem quidem Salvatoris nostri Jesu Christi duas naturas esse, divinitatis et humanitatis; (c) post unitatem vero, unam naturam factam; neque sciens quod dicit, neque de quibus affirmat. Neque enim unitas convenientium Christo duarum naturarum, (d) sicut et vestra religiositas novit, proprietates suas in unitate confudit, sed manent in uni tateperfectæ naturarum proprietates. Adjecit autem et aliam impietatem, dicens: Corpus quod ex Maria factum eat, 7!0 Domini non esse nostræ substantiæ, neque humanæ consparsionis; sed humanum quidem iIlud vocat9non tamen nobis consubst antiale, neque genitrici ejus secundum carnem.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
