# Epistolae 1-28

Leo the Great, Epistolae, LEoepiscopus (c) JULIANO episcopo charissimo fratri. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-28

CAP. I. — Litteræ dilectionis tuæ, quae mihi nuper sunt redditae, quam spiritali catholicae fidei vigeas amoro, demonstrant; et multum gaudere me faciunt, quod (d) in eamdem sententiam pia corda concurrunt, ut secundum doctrinam Spiritus sancti impleatur in nobis quod Apostolus ait: Obsecro autem VOl, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. i, f0). Cujus unitatis nimmm se Eutyches (e) fecit extraneum, si in sua perversitate veterascit, nec adhuc, quibus vinculis ((f a diabolo sit obligatus, intelligit: et quemquam sacerdotum Domini reperiendum putat, qui ejus imperitiae amentiæque consentiat. Diu apud nos incertum fuit, quid in ipso catholicis displiceret: et cum fratris nostri Flaviani nullas litteras sumeremus, ipse autem scriptis suis Nestorianam hæresimrepullularequereretur, non plenepotuimus discere unde procederet, vel quo tenderet tam dolosa causatio. Sed postquam gestorum ad nos epi- 8copalium documenta perlata sunt, omnia illa quæ fallacium querelarum velamine tegebantur, quam essent detestanda, patuerunt.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
