# Epistolae 1-30-11

Leo the Great, Epistolae, 1 to 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-30

Antea et ab initio in iis quae factæ sunt synodis tantam nos accepimus fiduciam a sanctissimo Petro et principe apostolorum, ut potestatem habeamus et veritatis vindicandæ pro nostra pace, et nemini ipsam liceat, cum munita adeo sit, concutere, dum eine mora laesio removetur. Quoniam igitur concilium episcoporum quod in Ephesina civitate propter Flavianum fleri jussistis, et ipsam leedit fidem, et omnes sauciat Ecclesias.................................................................................................................... Atque haec non ab incerto nuntio nobis cognita sunt, sed ab ipsis quos misimus, religiosissimo episcopo et fidelissimo Hilaro diacono nostro, qui quae acta sunt nobis exposuerunt. Quod autem accidit hanc habet causam quod non pura conscientia rectoque judicio secundum consuetudinem ii qui convenerunt, de fide et de iisqui decepti fuerunt, sententiam protulere. Cognoscimus enim ad concilium non omnes quos oportebat convenisse, sed alios quidem ejectos, alios autem intromissos, qui (b) prædicti episcopi circumventione impiis subscriptionibus capti sunt. Talis namque ab ipso prolata sententia, ut omnibus per ipsum Ecclesiis injuria inferretur. Hujuscemodi enim rem valde impiam fideique repunantem ii testes de visu, qui per nos missi sunt, nobis significarunt. Unde, serenissime imperator, a vestra pia oonscientia periculum causa fidei avertere dignare, neque humana praesumptio Christi Evangelio vim inferat. Hæc ego, o christianissime et venerabilis imperator, cum iis qui mecum sunt episcopis, sincero affectu cupiens vos ante omnia placere Deo, ad quem ab universa Ecclesia unanimiter pro vestro imperio preces funduntur, ut facias, consilium do, ne forte paenas persolvamus ante tribunal Christi, ei hujuscemodi rem silentio involvamus. Obsecro, igitur coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae per ea quæ male acta sunt læditur, quaeque vestri est custos imperii, et coram sanctis angelis Christi,ut cuncta maneant intacta,sicut et ante judicium existebant. Exspectent autem majus criterium concilii, in quo omnis ex toto orbe episcoporum numerus congregetur;

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
