Latin
LEa episCopus urbis Romae dilectissimo fratri ANA- STASIO episcopoThessalocensi
Leo the Great, Epistolae 1-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Quantum relatione Hilari diaconi nostri cognovimus, magnum facinusAlexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est ut dum in fratrem nostrum Flavianum veteres aemulationes et odia privatadesaeviunt,necChristianæ fidei probatissimi sacerdotis, nec Christianæ fidei parceretur. Unde multum dilectioni tuae congratulamur quod te ad illam synodum ire cupientem opportunis obstaculis manus divina detinuit: ne abstenturus proculdubio a tanto scelere, indignis injuriissubjaceres, et furori impio militibus,quantuC1 dicimus,armisque suffulto contraire non posses. Quia ergo prorupit (e) in apertum perfidia quae latebat, et in nefandissimum haeresim unius imperitisssimi senis asseclae transierunt,tempus probationis nostrae debemus agnoscere, et contra impetus adversantium munitionibua cœlestibus freti, incommutabilis animi constantiam praeparare. Scimus, frater charissime, quia sacramento magnae pietatis suae aderit divina protectio,