# Epistolae 1-36

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus et sancta SYNODUS quae in urbe Roma convenit, clero, honoratis et…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-36

CAP. I.- In notitiam nostram, quae Ephesi contra opinionem omnium sunt acta, perlatis, magno ani mum nostrum fatemurmoeroreconfusum:nectantum licuisseiniquitati, facile potuissemus credere, nisi (h) filius noster Hilarus diaconus, qui a nobis vice nostra cum aliis ut interesset synodo missus fuerat, fugiens revertisset. declinans, ne injustae particeps esset sententiae. Quippe cum vox illic a nostris contradictionis emissa sit,quam Alexandrinus antistes, qui totum solus (i)impotentiæ suæ vindicavit, audirecontempsit,inconsortiumsuae vo!untatis invitos (j) pertrahenssacerdotes, ut per vim coacti subscriberent, qui nullam damnationis causam idoneam reperissent. Sed hos ausus pio et k) Christiano principi confidimus minime placituros (I) Nunc quia Ecclesiam vestram hac ratione cognovimus dissipatam, consolandos adhortandosqne vos esse (m) credidimus nostris epistolis, ut pro catholicæ fidei defensione perfidorum nequitiae resistatis.Nolumus enim dilectionem vestram hoc moerore percelli, (a) cum major gloria vestram sit subsccutura constantiam-, si a prohabili sacerdote vestro nullae vos mihæ, nulla formido(b) divellerit. Quisquis enim incolumi atque superstite Flaviano episcopo vestro, sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, numquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit nnmerari. Nos enim sicut Nestorium in.sua perversitate(c)anathematizavimus,itaeosqui veritatem carnis nostræ in Domino Jesu Christo denegant, pari exsecratione damnamus.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
