# Epistolae 1-37

Leo the Great, Epistolae, LEONI episcopo Romae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-37

CAP. I. — Si Paulus, praeco veritatis, tuba Spiritus sancti, ad magnum Petrum se contulit, ut iis qui Antiochiæ de legali conversatione ambigebant explicationem ab illo referret, multo magis nos humileset pusilli ad apostolicamsedem vestram accurimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedi um a vobis accipiamus. Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis siquidem praerogativis ornatur sedes vestra. Etenim alias urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, vel habitatorum frequentia nonnullas etiam quae his carent spiritualia quædam dona illustrant: vestrae vero bonorum affluentiam, bonorum largitor dedit. Illa enim omnium maxima et clarissima, quae et orbi terrarum praesidet, et incolarum multitudine redundat. Ad haec imperium, quod rerum nunc potitur, et suum ipsa nomen subditis impertiit. Praecipue autem illam fides ornat, cujus testis idoneus est divinus Paulus clamans: Fides vesti a annuntiatur in universo mundo (Rom. i 8). Quod si statim post suscepta salutaris praedicationis semina mirabiles hos fructus uberrime protulit, praedicandae quae in ea nunc viget pietati quaenam par esse possit oratio? Habet praeterea communium patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulera, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est et radios quaquaversum diffudit; sed in Occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt; hic bonorum vestrorum est apex. At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
