Latin
LEO episcopus (I) clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli
Leo the Great, Epistolae 1-38
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. I. —Licet de his quæ in concilio sacerdotum nuper apud Ephesum gesta memorantur,multus nos mæror afficiat, eo quod sicut consonans fama di- Ipersit, et ipso rerum monstratur effectu, necjustitiæ illic moderatio, nec fidei est servata religio; (a) de vestrae tamen devotionis pietate gaudemus, et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla delata sunt, omnium vestrum probavimus affectum: quia (b) vivit ac permanet apud bonosfilios optimi patris justa dilectio, (c) et catholicae doctrinae eruditionem in nulla patimini parte corrumpi. Non dubie enim, sicut (d) vobis Spiritus sanctus reseravit, Manichaeorum confoederantur errori, qui ab unigenito Dei Filio verum (e) et nostras naturæ hominem negant esse susceptum, omnesque ejus corporeae (f) actiones simulatorii volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati(g) ne in aliquo praeberetis assensum, jam per filium meum Epiphanium et Dionysium Romanae Ecclesiae (h) notarium cohortatoria ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem quam (i) expetistis ultro praebuimus: ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere,ac modis omnibus laborare ut,auxiliante misericordia Dei, omnia quae ab imperitis et insipientibus excitata sunt scandala destruantur. Nec quisquam sibi audeat de sacerdotali honore blandiri, qui potuerit (j) in exsecrandi sensus impietate convinci. (k) NAM si VIX in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt, nec excusatione est digna nec venia: maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, et in consensum suum aut. errore aut gratia (I) instabiles quosque traducunt?