# Epistolae 1-44

Leo the Great, Epistolae, Per MAXIMINUM comitem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44

CAp. I. — Omnes scribendi occasiones libenter amplectens, alloqui dilectionem vestram sacerdotali affectione non desino: ut ex ipsa frequentia litterarum possitis agnoscere quantam curam Ecclesiae universalis habeamus, pro cujus piissima fide studiosius defendenda vestram quoque devotionem oportet laborum nostrorum esse consortem. Nam et per fratres nostros episcopos atque presbyteros, quos pro Christianae religionis statu misimus,quosque dudum vobiscum esse confidimus, plenissime ex omni instructione quam dedimus' potuistis advertere quam intolerabile habetur quod cunctos nostrarum partium sacerdotes, quod profana quorumdam insipientiacontrasacramentum redemptionis humanae inferre molita est. Et nunc per filium nostrum Maximinum comitem continuatim vos alIoquiis coborlamur, ut quia propitio (j)Domino muitum catholicorum est aucta libertas, (k) assumatis constantiam spiritalem contra Antichristi præcursores, dicente beato Joanne: 0mnis (d) spiritus qui confitetur lesum Christum in carne t'enisse ex Deo est; et omnis spiritus qui solrit Jesum Christum ex fleo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3).

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
