Latin
Leo episcopus urbis Romæ, PULCHERIÆ Augustae
Leo the Great, Epistolae 1-45
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Quod semper de sancta pietatis vestrae mente praesumpsimus, id plenissime experiendo cognovimus, Christianam fidem, quamvis diversis pravorum appetereturinsidiis, vobis tamenpraesentibus et in defensionem ejus a Domino præparatis, non po? se turbari. Non enim Deus aut suae (i)misericordiæ sacramentum,aut vestri laboris deserit meritum, quo dudum subdolum sanctae religionis bostem ab ipsis visceribus Ecclesiæ (j) depulistis; cum haeresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit,quia non fefellit famulam et discipulam veritatis, quantum simplicibus infundereturveneni perillaloquacis hominis colorata mendacia. De quo virtutum agone processit ut per sollicitudinem vestram ea (k) quæ per Eutychen diabolus molitus est,non laterent, et qui sibi singulas partes geminae impietatis elegerant, una catholicæ fidei virtute procumberent. Secundaergohaecvobis de perempto Eutychetis errore victoria est; (a) quem, si quid sani cordis habuisset, dudum in. auctoribus suis perculsum olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis ci- 'neribus rediviva tentaret incendia commovere, ut in eorum transiret consortium, quorum secutus esset exemplum, gIorisissimaAugusta. Libet igitur exsultare cum gaudio,et pro vestrae clementiae prosperitate digna Deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes in quibus Domini Evangelium prædicatur(b)duplicemjamet palmam contulitet coronam.