Latin
LEO episcopus ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 1-46
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -(a) Gaudemus in Domino,etin dono gratiæ ipsius gloriamur,(b)qui,sicut dilectionis tuæ(c)litteris et fratrum nostrorum quos Constantinopolim miseramus relatione cognovimus,sequacem teevangelicae eruditionis ostendit; ut per sacerdotis probabilem fidem merito praesumamus quod tota Ecclesia eidem credita nec rugam cujusquam sit erroris habitura nec maculam, dicente Apoatolo: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (lI Cor. XI. 2). Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quæ nullo se patitur errore vitiari: ut per totum mundum una nobis sit unius castae communionis integritas, in qua societatem tuae dilectionis amplectimur; et(d)gestorum quae sumpsimus, seriem necessariis, sicutoportuit,munitam subscriptionibus approbamus. Ut ergo invicem dilectionis tuae animus nostris confirmarctur allogniis, filios nostros (e) Casterium presbyterum,Patricium etAsclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta (ndetulerunt, cum epistolis nostris post venerabilem (g)diem festi paschalis remisimus, indicantes nos,ut supra diximus,de Constantinopolitanæ Ecclesiæ pace gaudere, cui bane curam semper illpendimus, ut eam nulla velimus haereticorum fraude violari.