# Epistolae 1-47

Leo the Great, Epistolae, LEO episcopus MARCIANO Augusto. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-47

CAP. I. - (d) Quamvis per Constantinapolitanos clericos ad pietatem tuam ante (e)rescripserim,sumptis tamen clementiae vestræ(f)litteris per virum illustram praefectum urbis Flium (g)meum Tatianum, magnam materiamgratulationisaccepi:quiastudiosissimos vos ecclesiasticae pacis agnovi. Cui sancto desiderio(h)digna æquitate confertur, ut quem statum esse cupitis religionis, eumdem habeatis et regni. Nam inter principes Christianos Spiritu Dei conGrmante concordiam,gcmina per totum mundum fiduciaroboratnr: quia profectuscharitatiset fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit,ut propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas et barbara destruatur hostilitas, gloriosissimeimperator.Aucta igitur perimperinlem amicitiam spe coelestis auxilii,confidentius pietatem vestram pro sacramento salutis humanæ incitare præsumo: ne cujusquam procaci (i) impudentique verautiaquasi de incerto quid sequendum eit sinatis inquiri. Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina (j) ne uno quidem verbo liceat dissidere,aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt,nunc demum indisciplinatæ (k) moventur et impiae quæstiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit, per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit.

---

Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml.
